Századok – 2000
KÖZLEMÉNYEK - Erdélyi Gabriella: Vita a helytartóságról. (Néhány szempont I. Ferdinánd és a magyar politikai elit kapcsolatának vizsgálatához) 341
368 ERDÉLYI GABRIELLA proinde rogabam ne quidquam amplius in hoc negotio tractaretur. Ille tamen iterum atque iterum affirmavit Mte m Vra m omnino ita decrevisse, ut essem locumtenens nomine Mtis Vra e , rem hanc etiam medio Rmi domini Cardinalis Tridentini signifícavit domino Agriensi. Pervenit negotium hoc ad notitiam fere omnium in Curia Mtis Vra e , et ita iam habet M135 V ra 102 > de qua praesagiebam, paratam inter nos dominos simultatem. Ego autem cogor hanc ferre ignominiam, quod sciliczet laboraverim apud Mtem Vra m pro eo officio et passus sim hanc repulsam. Satius erat Sacratme Rex et etiam rebus Mtis Vra e commodius rem hanc nunquam tractasse, quam tentatam relinquere et ignem inter suos excitare. Sed ego utcunque referam in Hungáriám hanc turpitudinem, qua certe affici nullis meis demeritis per Mtem Vrar n demerebar, neque in eum finem ista repeto, ut vei deinceps quoque cupiam michi illud officium per Mtem Vra m imponi, sed ob earn causam, ut postquam non sit M1' Vra e sperandum, ut sincero animo possimus cum domino Agriensi convenire, atque per hoc res forsan Mtis Vra e debitam executionem assequi non possent. Tutius et utilius esse iudico, ut illi M^ Vr a tradat omnem autoritatem suam tractandi res hungaricas, sive illud sit sub titulo locumtenentis, sive praefecti alicuius (si modo hi tituli in eclesiasticos [sic!] competant). Nam ut dicamus id, quod verum est, non potest aliquod consilium carere capite et tali homine, qui si non in aliis, saltern in convocandis, in urgendis, admonendis aliis consiliariis videatur viribus Mtis Vra e fungi, alioquin quis erit, qui dissidentes sententias concordabit, vel haec faciet tantummodo, quae iudex villagii inter suos socios consules facere consuevit, et quod videmus alioquin in omni republica fieri. Male igitur est M^ Vra in hac causa informata, quod sciliczet aliquod caput vice et loco Mtis Vra e in Hungaria esse non debeat, quiscunque ille sit. Nam et cum paucissimos Mtas Vr a nominarit consiliarios, non erit possibile, ut illi semper sint praesentes, imo vix aliquando ex his unus in loco permansurus est, quo nomine ad ilium ab omnibus recurretur. Quod si sit locumtenens, est honesta ratio tituli et accessus ad eum sub nomine Mtis Vra e , etiam sit unicus in eo loco praesens. De me V rae aliud polliceri non possum, nisi quod faciam domi officium boni et fidelis subditi et servitoris Mtis Vra e , praesentia mea autem ob causas iam superius enarratas apud Mtis Vra e consiliarios raro esse poterit, nec enim ilia prodesset, ea tamen, quae michi alioquin nomine Mti s Vra e ab illis iniungentur, paratus sum exequi, ferre autem hoc non possum, ut Mtas Vr a velit me quodammodo esse oppressum et subiectum alienae ambitioni, cum alioquin undequaque apud plerosque satis habeatur iurisdictionis ex officio Mtis Vra e nomine. Haec omnia M^s Vr a gratiose in optimam partem interpretari dignetur, quae non nisi ex animo sincero proficiscuntur, et me gratiae Mtis Vra e humillime recommendo. Dicet aliqua nomine meo in hanc sententiam his dominus Georgius Lozanus M'' Vrae , quae dignetur eum clementer audire etc. Fidelis Servitor Alexius Thurzo manu propria 102 eredetiben tévesen M tos Va m