Századok – 1906

Értekezések - BAUMGARTEN FERENCZ: A saint-gillesi apátság összeköttetései Magyarországgal 389

408 BAUMGARTEN I'ERENCZ. benedictionem. Audientes magnificentiam tuam omnipotentis Dei dispositione ad Ungarici regni regimen esse proveotam, gaudio non modico exultamus. Retulit enim nobis venerabilis filius noster Odilo sancti Aegidy abbas strenuitatem tuam pretersecularem qua precellis, industriam scripturis etiam ecclesiasticis eruditam, et quod [f. 28.] pótissimum iudiciariam condecet potestatem, sanctorum canonum pollere scientia, unde oportet te fili in Christo karissime, supra ceteros qui te in eiusdem regni regimine pre­cesserunt, tam pro tua quam pro commissorum tibi populorum salute curam gerere. Et potentes enim, ut divina scriptura pro­nuntiat, potenter tormenta patientur,a) x ) et cui plus datur, plus profecto exigitur. Erige igitur o rex, vexillum catholice fidei gloriosum, quod secularibus regni tui vexillis victoriam debeat et gloriatn comparare. Iam diu enim Engarorum populi errorum devia secuti sunt, et derelictis sue sal utis pastoribus, alienor um gregum vestigiis adheserunt. Reminiscat nunc strenuitas tua religiosi principis Stephani,2) qui generis tui primus a sancta Romana et apostolica ecclesia fidei religionem suscepit et regalis dignitatis iura promeruit. Quanto enim amplius te divini dispo­sitione iudicii in terrena dignitate provectum intelligis, tanto humilius debes potestatis divine [f. 28T"] principibus, Petro ac Paulo, fili karissime, obedire et eorum ecclesie subiectionem et honorem a prefato principe institutum fideliter exhibere. Nulla te pseudoapostolorum, qui eorumb) ecclesiam invaserunt, venena corrumpant, nulla perversitas a vera religione seducat. Nec enim latere te credimus beresiarcham Gruibertum 3) ab omnibus ubique catholicis excommunicatum ') atque damnatum, qui contra divine legis scita, contra euuangelii statuta, contra sanctorum canonum décréta viventis patris ac domini cubile ascendit, Gregorii YII apostolice memorie pontificis cathedram invasit, matrem fidelium omnium Romanam ecclesiam incestavit. Sed furem eum et latro­nem existere, per divine clarificationis gratiam totus pene iam orbis agnoscit. Quid etiam in Heinricum4) huiusce iniquitatis et presumptionis auctorem divine maiestatis iusticiad) operata sit et operetur, ad tuam existimamus noticiame) pervenisse. In sensum enim reprobum datus et ea que non conveniunt [f. 29.] :l ) pacientur. — b) earum. — c) excomunicatum. — d) iustitia. — e) notitiam. •) Liber sapientiae, VI. 7. A pápa tehát még 1096-ban sem nevezi Istvánt szent-nek. Ez döntő bizonyíték, hogy 1086-ban csak népies és nem ünnepélyes canoni­satio történt. 3) Kavennai Wibert, III. Kelemen ellenpápa. *) IV. Henrik császár.

Next

/
Thumbnails
Contents