Századok – 1906

Értekezések - BAUMGARTEN FERENCZ: A saint-gillesi apátság összeköttetései Magyarországgal 389

A SAINT-GILLESI APÁTSÁG ÖSSZEKÖTTETÉSEI MAGYARORSZÁGGAL. 409 immo que Deo et homiuibus execrabilia sunt operans, publicis est expositus ignominiis. In illo nimirum illud quodam modoa) divine scripture impletum videtur elogium : Quid superbit terra et cinis,1) quia in vita sua proiicitb ) intima sua. Ipsi quippe quos intimos habuerat, quos tamquam sua viscera diligebat. non tantum familiares, sed ipse etiam filius pro suis eum abominatio­nibus ) execrati ab eius se consortio sequestrarunt. Iam per Dei misericordiam et iudiciumd) principalem illam regni sui partem, per quam Romane ecclesie incubabat, 2) amisit. Inter has diabolice persecutionis procellas iam diu regnum tuum ab apostolice sedis obedientia desivit et erroris huius") principibus ac ministris deditum per latioris vie devia seductum est. Nunc tandem ad eius populi velamen auferendum personam tuam divina ut credimus 3) gratia sublimavit. Unde nos, quibus licet indignis pro apostolice sedis ministerio ecclesiarum omnium sollicitudo imminet [f. 29v '], quia Grecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitores sumus, 4) tuam super his prudentiam duximus admonen­dam, tui profecto animi voluntatem volentes agnoscere, utrum ad salutem regni tui et ad populi tui eruditionem apostolice sedis apocrisiarios destinari consentias. Ad cuius videlicet operis ministe­rium supradictum beati Aegidii abbatem cooperatorem predesti­navimus. Super hoc ergo negotio certam tui animi voluntatem nobis per latorem presentium rescriptis 0 tuis intimare non différas. Porro de nobis ita tuam excellentiam confidere volumus, ut quic­quid honoris, quicquid dignitatis predecessor tuus Stephanus ab apostolica nostra ecclesia promeruisse cognoscitur, certa devotione exquiras, plena liberalitatis benignitate percipias, dummodo in unitate eiusdem apostolice ecclesie firma stabilitate permaneas, et ei quicquid honoris, quicquid reverentie rex prefatus instituit, fidèli benignitate devotus ex[f. 30.]hibeas. Datum VI. Kal. Augusti. a) quod ammodo. — b) proicit. — c) habhominationibus. — d) iudi­tium. — °) huis. — f) res scriptis. ') Liber ecclesiasticus, X. 9. *) Értsd IV. Henrik olaszországi, nevezetesen toscanai birtokait. V. ö. Meyer v. Knonau : Jahrbücher des deutschen Reiches unter Heinrich IV. und Heinrich V. Harmadik köt. 477. 1. 3) A kéziratban e helyen ugyan hézag van, de ez alighanem csak a másoló hanyagságával magyarázandó ; az értelem így is teljes. «) Szent Pál': Róm. I. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents