Századok – 1900
Értekezések - ILLÉSSY JÁNOS: Balassa Bálint és a zólyomiak 800
ILLÉSSY .ΤΛΝ08. supplicium me trahi postulent, rati procul dubio se simulatione lachrimarum sapientiam Yestrae Sacr. Majestatis ita ab aequitate et justitia avellere posse, lit ea oblita legum jurisque. atque etiam in furorem conversa, repente aut exilio me damnabit, aut morte mulctabit innocentem. Verum enimvero clementissime Imperator, persuasum habens Vestram Majestatem pro eo officio, quo prae caeteris inortalibus summo cum imperio divinitus attributo fungitur. nequicquam temere suscepturum, nihil minus vereor, quam in dicta causa me a Vestra Majestate praeter jus et fas opprimi. Quantum itaque ad rem attinet. ego in proximo nobilium conventu, praesentibus comité et caeteris justitiae administratoribus, coram de hac subdola querela accusatoribus meis loquar ea, quae honoris mei defensio atque justus dolor dictabit ; par enim non est, ut tanta maledicentia, qua tanquam execrabili veneno famam nomenque meum apud Yestram Majestatem Sacratissimam proscinderunt. impunita relinquatur. Nunc vero ad mandatum V. S. Majestatis hoc rescribo : cives nempe istos mendaciores in accusando me alienuin a veritate secutos esse, atque orationem falsam, sic et lachrimas fictas fuisse, neque aliunde eas provenire. quam ex invidia et malevolentia inimici mei, qui cum detectis suis technis, ea, quae voluit, obtinere non potuit. Haud ita pridem in thermis Schemniciensibus, convocatis et Schembniciensibus et Veterozoliensibus civibus. nihil cum pollicendo, tum comessando praetermisit. quo eorum obtrectatione voti sui compos fieret, neque aliam ob causam, nisi ut absente me meisque, impérium illud suum in meorum colonorum cervices iterum imponeret, cumque illis, ut antea ut libuisset, agere ita liceret. Sed cum ad malorum poenam bonorumque tutelam nequicquam sit justitia aptius, eidem unicae me committo, neque severam ejus sententiam, confisus justitiae meae. reformido. Procédant itaque mei inimici recto consuetoque juris tramite, sive in conventu nobilium, sive ad sedem judiciariam hujus regni, sive ad tribunal domini locumtenentis ; citatus ab eis fuero. perlubens illis respondebo. Ibi demum patebit utriusque partis aequitas iniquitasque ; hac via hae lachrimae abstergentur, gemitusque omnes et querelae sedabuntur, cum praesertim executioni jurisque sententia mandabitur ; cui utique acquiescere me velle, neque condonationem aut impunitatem petere Vestrae Majestati Saci'atissimae promitto. Hac mea oblatione contenti mei inimici esse poterunt. cum praesertim a veritate et justitia non abhorreant, neque ante me puniri postulabunt. quam legibus jureque tanti criminis reus convinctus fuero, nisi forte calumniari, quam jure contendere illis videatur esse satius.