Századok – 1900
Értekezések - ILLÉSSY JÁNOS: Balassa Bálint és a zólyomiak 800
BALASSA BÁLINT ÉS A ZÓLYOMIAK. Quamobrem clementissime Imperator, cum Vestra Majestas praesit justitia, ad eandem, tanquam ad justitiae asylum confugio supplex, orans humillime : ne pressum malevolorum meorum caluinniis justitiam meam opprimi penitus patiatur, neque verő dolo inimicorum meorum circumventum me ex sua gratia praecipitem agi. Maxime quod calumniari cuivis etiam sit facillimum. sed dicta fide, digno testimonio comprobare non idem. Hostesque mei vel indicta causa plecti me velint ; quod quam sit aequum, quamque ipsi confidant justitiae suae, facile vel inde patet. Supplico itaque iterum atque iterum Yestrae Majestati. ne plus Vestra Majestas praeproperam iniquamque malevolorum persuasionem et accusationem apud se valere patiatur. quam viri boni defensionem ; neque ob levissimorum hominum mendacia promovendi mei curam et animum alio avertat. verum pro laude sua propria ex innata sua liberalitate imperatoria efficiat. ne servorum suorum, Balassarum nimirum familiae reliquiae sub alis Majestatis Vestrae in obscurum descendisse, aut. ad summam inopiam redactas esse omnes homines intelligant. Id. quod si quando se occasio obtulerit, ne admonitus quidem, vel profusione vitae amissioneque omnium fortunarum mearum libenter. quotiescunque dignitas Vrae Majestatis Sacr. postulet. promerebor. Nam quod Schembnicienses vi sua lianc vim in me ulcisci velle minitentur, nisi a Vestra Majestate puniar. nihili aestimo utinamque tarn feroces hostes me habere semper contingat. Equidem si more nobilium virorum controversiam banc inter nos dirimere liceat. absque contestatione litis, hoc quidquid adversum eos nunc a me prolatum et affirmatum est, quolibet loco et tempore cum civibus placuerit. mibique per eos innotuerit. non tantum ore sed pectore, nec solum dictis sed factis me sustinere velle Vra Sacr. Majestas jam animo et cogitatione sibi videre videatur. Extremum est, ut meam fidem. Servituten!, humillimamque subjectionem Vrae Majestati Sacrmae denuo in gratiam commendem, quam bene et feliciter valere diuque opto. Datum Vywar, 15. Julii, 83. Ejusdem Vrae Sacr. Majestatis humillimus et fidelis perpetuusque subditus et servitor Valentinus Balassa de Gryarmath. A király Balassa Bálint levelét Dobó Ferencznek, Bars vármegye főispánjának és dunántúli főkapitánynak küldte el vizsgálat és véleményes jelentéstétel végett. Épen igen alkalmatos embernek ebbeu az ügyben. Dobó Ferencz és Balassa Bálint közt a viszálkodás ekkor még nem tört ki nyilt ellenségeskedés alakjában. De hogy Dobó már ekkor sem szívelhette 52*