Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 99

tametsi admitterentur venire, nihilominus tamen cum tali / cautela id fieri deberet, im<m>o etiam iuramento, ut in locis / debitis sese insinuent et nullatenus vel divina peragere, vel / catechizare, aut in Templis, aut extra Templa ad populum ser/monem facere praesumant, multo minus contra Unionem do/cere. Contravenientes vero unacum receptoribus, qua / publici haeretici tractentur, veluti tumultuum excitatores. / Verum quia / 7mo. Praeter quod per huiusmodi Calugeros saepius senserit, novis/sime vero per impostorem Bizarionem passa sit Unio, prae/sentem iacturam et ecclypsin, etiam libri ad cultu<m> divinu<m> / ex Moldávia et Valachia adferri soliti et quaqua versum in hac / Provincia distrahi, fomitem Schismatis in se circumferunt. / Adeoq<ue> in perpetuum et sub poena confiscationis, in Tricesimatores // vero amotionis ab officio interdicta horum inductione distractioneq<ue>; / ne Ecclesiae tamen defectum patiantur, providendum esset ex Regia / clementia, ut Typographia Valachica (cuius quedam partes exstant) / olim Albensis restauretur et castigati saltem ad usum cultus di/vini imprimantur necessarii libri suo loco et tempore speci/ficandi. Non minus / 8vo. Pro eruditione iuventutis Valachicae essent necessariae Scholae prae/ter vernaculam linguam Graeco - vel Schlavonico - Latinae, ut / praeter humaniora doceant<ur> etiam Casus et Ritus, quorum hic / apud Popas sum<m>a est ignorantia habitisq<ue> in Provincia / Scholis exitus ad partes Turcicas studiorum gratia pe/nitus interdicatur Valachis Nobilibus, Libertinis et / plebeis. Primis quidem iuxta Ar<ticu>los Regni, his vero / pro arbitrio puniendis. // [In dorso, superius, in margine dextro, ab alia manu tardius scriptum:] 1746. / Proiectum, qualiter videntur / posse conciliari Valachi Tran/sylvanici305 ad Unionem. // [In calce paginae, in angulo dextro scriptum:] Religionar<iorum> 40. // [In dorso, in media pagina, verticaliter scriptum:] Proiectum in causa compo/nendorum Schismatizanti/um in Transylvania Valachor < um >. Arhiva de Stat a regiunii Transcarpatia, fond 151, opis 1, dosar nr. 889, f. 1-2, copie. Державний архів Закарпатської області. Ф. 151, оп. 1, спр. 889, арк. 1-2. Копія. 99 1746 iunie 12, Cărei. Scrisoarea autentică prin care contele Francisc Károlyi306 îl invită la el pe Mihail Manuel Olsavszky, episcopul de Mukacevo. 12 червня 1746 року, Карей. Запрошення, надіслане Мукачівському єпископу, на сімейне свято піджупана Королі в мастку села Бакта. 305 Sequitur deletum: ab. 306 Născut în anul 1705, mort în anul 1758 la Cărei. S-a remarcat prin atitudinea extrem de binevoitoare faţă de religia greco-catolică. 254

Next

/
Thumbnails
Contents