Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)
Lista documentelor - 96
presbyteros soli stellarum principi comparantur. / Quare non mirum, quod adhuc sub Imperio Turcico Schismatis cali/gini involutis praedecessoribus nostris in functione Officii Ep<isco>palis / nulla unquam illata sit turbatio. Hanc enim potest<a>tem a sui exordio luce Evangelii privati pagani / contremiscentes reverebantur, dum Ep<isco>porum praedecessore Ap<o>st<o>lo / naufragium passo in littus ap<p>elente et mordentem viperam illae/se in focum excutiente exclamarunt: «Dii facti similes hominibus / descenderunt ad nos». Harum et aliarum Evangelicarum verit<a>tum gnarus timore conse/quenter sapientia D<omi>ni plenissimus S<anctus> Stephanus Proto- Rex / et Apóst<o>lus Hungáriáé Lib<ro> 1, cap<ite> 1 suorum Decretorum hanc / Ep<isco>palem dignit<a>tem primam omnium statuum esse voluit et praecepit // eidemq<ue> omnem Evangelicam im<m>unitatem eo/rund<em> decretorum suorum Rex cap<ite> 1 attribuit, quam a Schismate / ad Unionem et Obedientiam S<anctae> M<atris> Eccl<e>siae conversis praedecessoribus / nostris postremus Pater Patriae Leopoldus <pri>mus Caesareo Regio de/claratorio die 16 Febr<uarii> a<nn>o 1699 emanato et Albae Iuliae in Trans <ylva>nia / legitime publicato nemineq<ue> contradicente eiusd<em> a<nn>i 1699 die 8 <Septem>bris / extradito decreto competere clementissime recognovit et praecipit / in haec verba: «Nos igitur zelanti Regis Apost<o>lici muneri responde/re volentes authorit<a>tis n<ost>rae Regiae plenitudine per praesentes be/nigne declarare volumus, q<ua>tenus Graeci Ritus Unitorum tum Ecclesiae ipsae, tum Ecclesiasticae Personae, tum earum res in praedictis Hungáriáé, / Croatiae Sclavoniaeq<ue> Regnis, uti et in Trans<ylva>nia partibusq<ue> eidem annexis ead<em> prorsus im<m>unit<a>te Ecc<lesias>tica gaudere debeant, qua / Eccl<e>siae Personaeq<ue> Eccl<e>siasticae et res fidelium S<anctae> R<omanae> E<cclesiae> Latini Ritus/ex s<acrarum> canonum praescripto et tenerorum Principum consensu indul/tis et privilegiis effective perfrui dignoscuntur, inde iisd<em> / provisus sub poenis tum ab Eccl<esias>ticis, tum a Saecularibus Iudicibus, / tum etiam, si opus fuerit, a N<ost>ra M<aies>t<a>te infringendis, quas fidelium Lati/ni Ritus Im<m>unit<a>tem Eccl<esias>tica<m> laedentes de iure et consuetudine incur<r>unt.» Hanc radicalibus fundamentalibus Regni Legibus et avitae Eccl<e>siarum / im<m>unit<a>ti privilegiisq<ue> conformi adeoq<ue> competente iuris declaratione non / attenta malevolis calamit<a>teq<ue> hodierni eventus sum<m>e praeiudiciosis / perperam sug<g>estis consiliis successive superinductum est, ut ad praetextu/ ate praecavendos neounitorum in correspondentia cum exteris et / alias valentes errores Ep<isco>po Theologus assistet et, quia Ro/mano-Catholicae doctrinae gnarus neo-unitus Theologus deficiebat, Iesui/ta Ep<isco>po adiunctus fuit fatalis successionis arrogantia et tristi Eccl<e>siae / eventu, adeo ut a genere Theologi ad praecisam Iesuitae Theologi per/ennaliter duraturam speciem et ad quotidiana successione peren/naturam Eccl<e>siae perturbationem ab optimi Principis praeintentione / actualis executio incorrigibiliter degeneret. // Aulica namq<ue> super iure Patronatus exorta controversia praedecesso/rem 234