Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)
Lista documentelor - 20
tempore Festorum pro labore Nagy-Banyam pergunt. Cantori / tertialitatem dividit ex proventu suo, fundus Ecclesiae pro eo nullus / est, assignarunt tamen pagenses pro domuncula exstruenda sine / ullis appertinentiis. Apostata est unus Nagy-Banyae nomine Moyses / Marusan. Aedituus non est liber. Pulsus matutinus et vespertinus non / fuit. Ecclesia. Ecclesia lignea scandulis tecta cum tur<r>icula, in statu com<m>odo, imaginib<us> / vix aliquibus antiquis et parvulis instructa, benedicta nescit<ur> a quo. / Antimissium Bizanczianum. Venerabile munde asservatur in scatu/la lignea. Calix stanneus inauratus cum patena, coclear et stella / ex ead<em> materia. Velum et palae sericea. Corporale nullum. Purificatoriu<m>, / mappae, Mensa Propositionis munde asservant<ur>. Alba honesta, casula / vero ex tela simplici alba incongrua. Libri ceremoniales omnes sunt pro/prii Parochi. Clausura fer<r>rea. Candelabra lignea duo. Campana una / modo benedicta. Cemeterium sepibus cinctum. Proventus nullos habet. / Dicata S<ancto> Archangelo Michaéli. Possessio Giró-Tothfalu. Filialis Dobrovicsensis actu, in qua Confessionis capaces 129, omnes confes/si. Hospites 36, singulus per Mar<ianum> solvit Parocho annuu<m> proven/tum, ex quo tertialitatem Cantori dat. Obstetricem iuratam non habent. / Ecclesia inibi Latini Ritus, ubi etiam nostri ritus hominib<us> capella / pro Divinis conceditur. Conabantur quid<em> Ecclesiam erigere et ma/iori ex parte exstruxerant, sed Patres Minoritáé, quor<um> hic pagus e<st>, / non permiserunt, adeoq<ue> debuerunt operam ceptam dissolvere, compel/luntur autem ad contributionem p<ro> Latinae Ecclesiae rebus necessariis com/perandis, uti pro Organo ex ipsis desumpserunt et Cantori Latino / domum reficere debent. Divina autem noster Parochus in Templo Latino / debita peragere cum com<m>oditate non potest, propter ursionem Devotionis Latinor<um>. Possessio Alsó-Ferneczey. Parochus unus Stephanus Haragis, ordinatus et investitus a piae / memoriae Bizanczy. Fundum parochialem habet liberum sine ullis / appertinentiis agrorum et pratorum. Domum parochialem habet ex/structa<m> et desertam per quemd<am> subditum. Confessionis capaces sunt 89. / Omnes confessi, praeter tres opiliones. Hospites 26, quilibet 8 polt<uras> et / mediae diei laborem p<rae>stat Parocho. Nullus publicus peccator reperitur. / Contra Parochu<m> nihil detexerunt. Metricam non habet ordine adscripta<m>. / Fons baptismalis non est, pariter nec obstetrix iurata. Parochus <octav>o / gradu excessivus, nec populum instruit, cum nec solus etiam scit. Condonator / Ecclesiae est Evangélium explicatum. Nemo sine Sacramentis obiit. / Copulavit hactenus, etiam necessaria nescientes utpote: necessitate medii / et precationes. Cantor Fundum Ecclesiae non habet, sed cum Parocho / habitat; solutionem nullam habet. Aedituus non est liber. Pulsus pro Ave etc. / non fuit. Ecclesia. Ecclesia lignea in statu debili scandulis cum tur<r>icula tecta, imagi//nib<us> antiquis n<on> pro decore, sed p<ro> scandalo provisa, benedicta / p<er> Archi-Presbyterum Petru<m> Pinte Tökesiensem. Antimissiu<m> Bizan/czianum. Venerabile asservatur in pixide lignea cum tineis repertu<m>. / Calix stanneus cum ap<p>ertinentiis. Velum ex tela ceruleo-alba. Palae / ex simplici alba tela incompetentes. Corporale, purificatoriu<m> nullum. / Mensa Propositionis et mappae, cum tota Ecclesia in exigua munditie, disordinatae sunt. Casula, alba, stola et libri ceremoniales omnes s<u>nt p<ro>prii Parochi, nonnisi unu<m> Octoich scriptus Ruthenicus est Ecclesiae. / Candelabru<m> unu<m> stanneu<m>. Campana una modo benedicta. Clausura / 177