Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 20

tertiali/tatem percipit. Aedituus est liber. Pulsus pro Ave Maria non fuit. Infan/tes non baptizatos asservant aliqui per annu<m> et amplius. // Ecclesia. Ecclesia lignea scandulis tecta cum tur<r>icula, in statu com<m>odo, imaginibus lo/calibus antiquis instructa, benedicta nescitur a quo. Antimissium Bizanczi/anum. Venerabile asservatur in pixide lignea satis munde. Calix duplex / stanneus, unus inauratus cum patena, alter non. Stella et coclear stanneu<m>. / Vela et palae606 sericeae607. Corporale mundum, purificatorium, mappae, / Mensa Propositionis, alba sine humerali com<m>ode munda. Casula ex Karton / cum stola. Libri ceremoniales omnes sunt Ecclesiae. Clausura lignea. Cam/panae duae a moderno lll<ustrissi>mo D<omi>no, qua Visitatore, benedictae. Proventus nullus. / Dicata S<ancto> Archangelo Michaéli. Cemeterium sepibus cinctum. Possessio Feketefalu. Parochus unus Constantinus Horgas, ordinatus a pie defuncto Ep<isco>po Bizanczy, / pro hac parochia vero per modernum lll<ustrissi>mum D<omi>num investitus. Fundus paro/chialis liber nullus est, in quo residet, eum redimit 12 Mar<ianis> singulo anno. / D<omi>ni Ter<r>estres sunt <quin>q<ue>: Ratony Sigmond, Sillagyi András et loseph, Mu/rucz Ferencz, <?>608. Confessionis capaces sunt 80, omnes confessi. Hospites 29, / unum coretum Maley et mediae diei laborem p<rae>stantes. Publicus peccator nul/lus inventus. Concionatores tam Ecclesia quam Parochus nullos habet. Metri/ca non est. Nemo tam parvulorum quam adultorum sine Sacramentis decessit. / Fontem baptismalem non habet, nec obstetrix est iurata. Cantor fundum / Ecclesiae liberu<m>, sed in proprio residet, ex proventu Parochi tertialitatem per/cipit. Aedituus impositione quanti portionalis aggravatur. Pulsus p<ro> Ave Maria / non fuit. Ecclesia. Ecclesia lignea scandulis tecta cum tur<r>icula, imaginib<us> exiguis / instructa, in statu com<m>odo, benedicta nescitur a quo. Antimissium Bizan/czianu<m>. Venerabile conservatur in scatula lignea non bene in munditie as/servatur. Calix cum patena stanneus, coclear et stella laminea. Velum / et palae ex tela crassiore et lurida. Corporale, purificatorium nullum. Alba, / mappae, Mensa Propositionis utcunq<ue> munda <sic!>609. Casula cum stola et alba / propriae sunt Parochi. Libri ceremoniales Ecclesiae nulli sunt, praeter Octo/ich Ruthenicu<m> et Psalteriu<m>. Caeteri omnes proprii sunt Parochi. Candelabra / duo lignea. Clausura lignea. Campana una, nescitur an et a quo benedicta. Pro/ventus nullos habet. Dicata Assumptioni B<eatissimae> V<irginis> Mariae. Cemeteriu<m> sepibus cinctum. Poss<ess>io Laczfalva. Parochus unus Georgius Kolta, ordinatus et investitus pro hac paro/chia a pie defuncto Bizanczy. Fundum parochialem habet liberum sine / appertinentiis agrorum. / Prata ad sex cur<r>us capacia feni habet. Fiscalitas / Regia. Confessionis capaces 623. Hospites 100, omnes confessi, praeter tres / hospites cum familiis suis. Annuum proventum singulus Parocho praebet / quatuor poltur<as>, caeteru<m> nihil. Publicus peccator non reperitur. Contra Paro/chum Com<m>unitas nihil habet, quamvis rudis, nec solus sciat scitu necessario. / Concionatorem habet Ucsitelna<m>. Metricam habet. Fons baptismalis n<on> / est, nec obstetrix iurata. Fundus pro cantore nullus, quem incoleret, nec solutio / ulla, praeter tertialitatem ex proventib<us> Parochi. Aedituus est liber. Pulsus / pro Ave etc. non fuit. 606 Correctum ex purificatoriu<m>. 607 Correctum ex sericeum. 608 Quintus Dominus Terrestris abest! 609 Recte: mundae. 174

Next

/
Thumbnails
Contents