Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 20

et quid<em> / spongiam in Sanguinem Domini intingendo, dein guttas exprime/bat; aliud nihil contra ipsum relatum est. Concionatores Ecclesia / nullos habet, nec Parochus proprios. Metricam habet. Fontem / baptismalem n<on> habet, nec obstetricem iuratam. Cantor fun/dum nullum habet liberum, nec annuam solutionem ullam. Aedi/tuus non fuit. Ecclesia. Ecclesia lignea in statu bono, scandulis tecta, noviter erecta. Ima/ginibus vix aliquibus p<ro>visa, benedicta per Archi-Presbyteru<m> Szat/mariensem loannem Bileczky. Antimissium Bizanczianum. Ve/nerabile asservatur in scatula lignea. Calix stanneus inauratus / cum patena, stella simplex stannea, coclear aeneum. Corpora/le, purificatorium nullum est. Mensa Propositionis, Mappae / albae. Casula una cum stola, velo et palis ex linea tela incolo/rata ceruleo-alba. Candelabra lignea. Totus hic apparatus proprius / est Parochi novi Ecclesiae. Solummodo Novu<m> Testamentu<m> est Ecclesiae, / alii ceremoniales libri sunt Parochi. Clausura lignea. Campana una, ne/scitur an et a quo benedicta. Proventus nulli. Dicata S<anctae> Parasceviae. / Cemeteriu<m> sepibus cinctu<m>, in pluribus locis ia<m> ruinatu<m>. Possessio Veres-Mart. Parocho vacabat iam a sex annis circiter, nunc quid<em> Presbyter Tran/sylvanicus lonas Papp a Doszotheo Episcopo ordinatus huc se / contulit cum indultu Archi- Presbyteri Simeonis Borlestensis, nondu<m> / per Ep<isco>pum approbatus. Fundus parochialis liber iure perpetuo / cum domo et agris 4 per Com<m>unitatem emptus est, ex toto ad tres / cubulos capacibus. Prata nulla sunt, sed in sylvis, uti incolis, / ita Parocho, ubi et quantum potest, falcare e<st> ipsi liberum. Confes/sionis capaces 160. Seniores confessi omnes, iuniores vix aliqui. Flos/pites 43 solvunt annuu<m> proventum Parocho per coretum / turcici et duas polturas, praeterea mediae diei laborem quilibet p<rae>stat. / Cantor fundum liberum n<on> habet. Tertialitatem ex annuis pro/ventib<us> Parochi percipiebat. Aedituus est liber. Pulsus p<ro> Ave / Maria non fuit. Infantes recens baptizatos com<m>unicavit exprimen/do intincta<m> spongiam. Infantes baptizatos non ultra 8 dies conservat. Ecclesia. Ecclesia lignea in statu com<m>odo stramine tecta, imaginibus valde / exiguis instructa, nescit<ur> a quo benedicta. Antimissium Bizanczi/anu<m>. Venerabile conservat<ur> in duabus pixidib<us>, in lignea una / particula et in laminea duas, et iam cor<r>uptum a magno Die lo/vis asservat<ur>. Calix stanneus cum patenam, cocleari et stella. / Corporale, purificatoriu<m> non est. Alba una. Mensa Propositionis / et mappae exiguae. Casula ex tela simplici alba cum manicis, stola, ve/lo et palis talib<us>. Candelabru<m> ligneum unu<m>. Libri ceremoniales Eccle<si>ae/ p<ro>prii nulli. Clausura lignea. Campana una per modernu<m> lll<ustrissi>mu<m> D<ominum> Ep<isco>pu<m> / benedicta. Cemeteriu<m> exiguu<m>. Proventus nulli. Dicata Nativitati B<eatissimae> V<irginis> Mariae. // Possessio Remete-mezeő. Parochus unus loannes Mikuda, ordinatus et investitus a pie / defuncto Bizanczy. Fundus parochialis est liber sine ullis apper/tinentiis excisus per D<omi>nos Ter<r>estres, sine agris. Prata vero sunt / 6 cur<r>uum capacia. Ter<r>as arabiles redimit duobus Rhenen<sibus> flor<enis>. / Confessionis capaces sunt 487, ex his non sunt confessi. / Flospites sunt 111, singulus582 an<n>uatim solvit Parocho una<m> / metretam kukuriczae; praeterea mediae diei laborem p<rae>stat. / Parochus excessivus in potu, populum n<on> instruit, quia nec ipse/met scit ea, quae deberet. 582 Correctum ex singulum. 164

Next

/
Thumbnails
Contents