Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2001-2002 (5-6. évfolyam, 1-2. szám)
Etnie şi confesiune
166 Ana Dum i trän Nos Georgius Rakoci etc. Memoriae commendamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod cum nihil christiano Principe aequae dignum nihil officio suo magis consonum reputemus quam populos gubernationi suae divinitus conditorum saluti internae inpensi et per dys ac per noctibus studys invigillare, tanto autem animo salutis interne cura praestat, quanto anima corpus excellit, quae rebus humanis tanquam caducis rejectis illis incumbit, ea medicatur quae mentem nostrum, ad Deum evehant et cultum illius sincerum infundant, hanc vitae supernae et sempiternae curam et modum, dum saepe sepius animo revoluimus, et circa spiritualia animos subditorum nostrorum opinionibus varys luctari, maxime autem Valachos et Ruthenos, tantis superjsjtitionibus immensos intuimur comperimus, evulsionum illarum studium requirite summam et medio optima cum primis in Ecclesys eorum Antistem commodum, eam in rem inter alios commendatus nobis honorabilis Michael Molodicz Graecanicae confessionis ut vulgo vocatum Pastor, qui licet illius relligionis defectibus obnoxius, nihilominus bona propensione et sancta emendationis cupidine accensus perhibetur, eundem itaque in ditione nostra, ac Comitatu Maramarusiensi, universis illius confessionis Pastoribus praeficiendum, et ante eos in Episcopalem Dignitatem promovendum et collocandum duximus, imo praeficimus promovemus et collocamus praesentium per vigorem. His in emolumentum illarum Ecclesiarum in in [!] se assumtis conditionibus: I) Ver[b]um Dei Valachos in lingua eorum propria Ruthenos scilicet et in sua propria doceri ac institui curabit. II) Sub poena depositionibus Pastoribus et Ministris inspectioni suae concessis, quo Novum Jesu Testamentum, Cathechismum et S Psalterium comparent iniungere tenebitur et hinc semina Verbi Divini cordibus auditorum, auulsis superstitionibus, infundi facere studebit recta si quidem institutio absque libris commode fieri nequeat. 111) Inter coniuges praeter crimen formicationis divortium, et inter personas inconvenientes copulam haud permitat ac si quid in eyusmodi negotys juditio suo et suorum asequi non poterit, Domini Superintendentis Orthodoxi et Wladicae Albensis consilio et suffragiis, uti et ea sequi tenebitur. IV) Indignitos ad officium Pastoratus haud quam promovere ausit, verum promovendos stricte examinare, et pro suprema censura huc Albam Juliam tanquam sedem superiorem expedire debebit. V) In discussione causarum externarum nihil a se, sed omnia consentientibus senioribus, se facere et efficere adstringet. VI) Causas omnes maioris momenti huc Albam Juliam ne cui de suppresione iuris sui conquerendi occasio suppeditetur transmittere omnibus etiam alys negotys, quae pietatis promotionem et animarum salutem concernunt ab Orthodoxo Superintendente, et Wladica Albensi dependere ac eorum consilia sequi identidem de rebus necessarys eosdem per homines et litteras requirere et consulere tenebitur. VII) In aniversarys Pastorum Valachorum conventibus in persona, aut si id casu aliquo, gravi fieri haud possit per legatos idoneos et fide dignos hic Albae Juliae comparere sit afdjstrictus, denique ea omnia in ipsa Episcopali sua functione acturus erit quae fidum verbi divini Ministrum, et antesignatum decent, memoria vivaci apud se saepe saepius revolvens, munus suum, esse pascere gregem regere Ecclesiam Dei, pietatem et cultum eius promovere contraria omnia extirpare, non inperitare, non desidere et corpori incumbere, nec declubere et depascere gregem, ad extremum, sui etiam muneris esse sciat ex comuni tamen Seniorum suorum assensu, de vita Pastorum in sua diaecesi commorantium quotannis inquirere, et an populum recte doceant cognoscere, in secus facientes animadvertere Templa collapsa ad integrare, et ad sincerum cultum Dei reformare. Ad quae omnia authoritatem etiam eidem dedimus et concessimus, damusque et concedimus per praesentes. Quocirca vobis universis et singulis, tam secularibus quam ecclesiasticae functionis hominibus praescriptam graecanicam confesionem in praelimitatis ditionis nostrae partibus observantibus commitimus'harum serie firmiter quatenus dictum Michaelem Molodicz pro Episcopo vestro a nobis promoto habere agnoscere, idemque in omnibus ipsi a nobis injunctis, et induitis, alysque quibusvis quae sui muneris erunt obtemperare et dicto audientis esse modis omnibus debeatis et teneamini observatis nihilominus eidem a nobis praescriptis conditionibus. Secus non facturi. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum in cuius rei maius robur et testimonium praesentes litteras nostras dandas duximus et conferendas. Datum in civitate nostra Alba Iulia die septima July Anno Domini millesimo sexcentesimo quinquagesimo primo.