Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2001-2002 (5-6. évfolyam, 1-2. szám)

Etnie şi confesiune

156 Ana Dum i trän conditioni reliqui succedenti Episcopi se se per omnia accomodare tenebuntur. Secundo, quod in authoritatis praerogativam, officiumque Episcopi, nostrae Religionis orthodoxae, nulla via aut quovis sub praetextu se se ingerit aut ommiscet. Tertio quod iuxta receptam modernae nempe religionis Unitariae, in generali conventu ex publica Regnicolarum deliberatione, in Oppidum nostrum Dés, ad primum diem July Anni Domini millesimi sexcentesimi trigesimi octavj indicto, celebrato, recentos conclusae, normam, suos auditores et sectatores docebit, dirigetque, neque ab ea ad judaismum, vel aliam erroream sectam exorbitet, aut quonquam exorbitare, et defflectere permittat. Quarto fidelitati nobis verae et syncere praestari debitae fideliter satisfaciet; quemadmodum roboramus, et confirmamus praesentium per vigorem. Dantes et concedentes eidem omnimodam et plenariam potestatem, atque authoritatem, ubivis per Transylvaniam Religionem suam profitendi, seniores eligendi, Ministros probatos constituendi, eorumque prouentum exigendi, aedificia diruta circa Templa et domos Parochiales restaurandi, ac omnia, et singula Ecclesiarum munia exequendi, causas Matrimony, et alias quaslibet forum spirituale concernendi, cognoscendi, dividicandj, sententiamque de ys decisivam ferendi; scandala, et errata Ministrorum corrigendi, rebelles, debito modo puniendi; item secularibus adversus Ecclesiasticos contendentibus, ius, et iustitiam dicendi, Ecclesias suas, bono, et decenti ordine regendi, eaque, quaecunque sui muneris esse censebuntur, rite exequendi: imo damus, et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis Spectabilibus, Magnificis, Generosis, Egregys, et Nobilibus, Comitibus, Vice Comitibus, et Judicibus Nobilium quorumcunque Comitatuum; ittem Capitaneis, Praefectis, Prouisoribus, Castellanis Arcium, ac aliorum, quorumvis locorum officialibus cunctis etiam alys cuiuscunque status, ordinis, conditionis, dignitatis, et praeeminentiae hominibus quorum videlicet interest, seu intererit. Item Archidiaconis, Diaconis, Plebanis, Senioribus, ac universis, et singulis ecclesiasticis personis, modernis, scilicet et futuris quoque pro tempore constituendis, harum serie committimus, et mandamus firmiter, quatenus vos quoque a modo in posterum, annotatum Dánielem Beke, pro vero, et legitimo a nobis confirmato. Ecclesiarum praedeclaratarum, Unitariarum (ut supra) Religionem profitentium Episcopo, et superintendente salutare, agnoscere, et reputare; ac in omnibus ad functionem suam spectantibus debitam ipsi Reverentiam, atque obedientiam praestare. Imo proventus etiam universos ipsi, ratione officy sui cedere, et provenire debenti, ejdem integre administrare, et per eos, quorum interest administrarum facere. Tandem proventus quoque Ministrorum ante occupatos, bonaque et haereditates ecclesiasticas, quovis nominis vocabulo vocitatis, ab Ecclesys abalienatas, vel in futurum, quovis modo abalienandas ad requisitionem eiusdem Danielis Beke ipsis Ministris, iuxta publicam Constitutionem Dominorum Regnicolarum, vos Nobiles ducentorum florenorum, plebeae conditionis vero homines, sub duodecim florenorum hungaricalium oneribus, remittere, modis omnibus debeatis, et teneamini. Quimmo in hac functione sua peragenda, omni ope, et auxilio illi adesse, ac tempore visitationis Ecclesiarum, vestri in medio peragendi, de condigno hospitio, victualibus, equis, curru, et sufficienti comitiva prospicere, sitis astricti. Secus non facturi, praesentibus perlectis, exhibenti restitutis. Datum in civitate nostra Alba Julia, die vigesima sexta mensis July. Anno Dominj millesimo sexcentesimo quadragesimo secundo. Il/B. 1642 iulie 26, Alba lulia. Principele Gheorghe Rákóczi I îl confirmă în funcţia de superintendent al bisericilor unitariene pe Daniel Beke de Sepsi Szent György, căruia îi acordă jurisdicţie în întreaga Transilvanie mai puţin scaunele secuieşti Sepsi, Kezdi şi Orbai, unde continuă să se manifeste autoritatea episcopului calvin. 1 se permite să-şi încaseze veniturile şi să facă vizitaţii, în timpul cărora i se solicită să verifice corectitudinea învăţăturii şi a vieţii pastorilor şi învăţătorilor, precum şi starea edificiilor ecleziastice. Reproducere: după copia contemporană păstrată la Arhivele Naţionale Maghiare, Libri Regii, voi. XX, f. 114r-1 15r. Georgius Rakoci Dei gratia Princeps Transylvaniae, partium Regni Hungáriáé Dominus, et Siculorum Comes etc. Fidelibus nostris universis, et singulis Spectabilibus, Magnificis, Generosis, Egregiis, et Nobilibus, Supremis et Vice Comitibus, Judicibus, Juratis Assessoribus, ac toti

Next

/
Thumbnails
Contents