Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2001-2002 (5-6. évfolyam, 1-2. szám)
Etnie şi confesiune
Aspecte ale politicii confesionale a Principatului calvin faţă de români 155 conditionibus agnoscere, atque eundem admittere debeatis et teneamini, ita ut F.cclesiis suis invigilet, publice Ecclesias curet, moderatur, in suo officio legitime procedat, scandala corrigat, et excedentes digna poena puniat, ac ea, quae ad censuram ipsius pertinebunt, jure mediante dirimat, ac legitimos proventus suos recipiat, eos nimirum, quibus alii Ecclesiarum Graecarum, Rascianarum ac Valachicarum Superintendentes Praedecessores antiquitus introductis uti sunt, ut a singulis Sacerdotibus suae Jurisdictioni subjectis singulos florenos annuatim exigere consveverint. sic etiam ipse a singulis Pastoribus, et Sacerdotibus Ecclesiarum praemissarum, in antea dictis Comitatibus, Districtibus, ac Sedibus Siculicalibus ac Saxonicalibus singulos florenos exigere, pro seque recipere. Literas praesentes Nostras pendentis et authentici Sigilli Nostri munimine roboratas et communitas, memorato Stephano Popa Simonio clementer dandas duximus et concedendas. Praesentibus etc. Datum in Civitate Nostra Alba Julia die decima mensis Octobris Anno 1643. Georgius Rákotzi manu propria Joannes Szalardi Vice secretarius manu propria II/A.139 1642 aprilie 20, Făgăraş. Principele Gheorghe Rákóczi I anunţă oficialităţilor alegerea în cadrul Bisericii Unitariene a noului superintendent, Daniel Beke de Sfântu Gheorghe, de asemenea şi limitele între care acesta urmează să-şi exercite atribuţiile, în număr de patru. Ele conţin următoarele restricţii: subordonarea superintendentului unitarian faţă de episcopul calvin în ceea ce priveşte jurisdicţia asupra unitarienilor din scaunele secuieşti Sepsi, Kezdi şi Orbai şi a celor din celelalte locuri unde trăiesc împreună cu calvinii: să respecte recomandările episcopului calvin sub a cărui autoritate se află: să respecte normele stabilite cu ocazia deliberărilor desfăşurate la Dej în I iulie 1638, evitând erorile şi aplecarea spre iudaism: să fie sincer credincios faţă de principe. Reproducere: după copia contemporană păstrată la Arhivele Naţionale Maghiare, Libri Regii, voi. XX, f. 112V-114'. Nos Georgius Rakoci Dei gratia Princeps Transyluaniae partium Regni Hungáriáé Dominus et Siculorum Comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis. Qualiter superioribus temporibus, honorabiles viri Pastores scilicet universarum Ecclesiarum Transylvanicarum Unitariarum (ut vocant) religione profitentium, communibus suffrages, et unanimi consensu, Reverendum virum Dánielem Beke de Sepsi Szent Giorgy, doctrina, conditione, morum integritate praestantem, ad obeundem munus, inter ipsos Superintendendae elegissent. Supplicaru[n]t nobis debita cum instantia, ut nos quoque hanc ipsorum electionem, pro rata atque firmata habere dignaremur. Nos itaque ex communi Decreto et publicis Constitutionibus Dominorum Regnicolarum in hoc (quod dissidentibus inter se in ditione nostra Ecclesys, ad evitandos tumultus, unaquaeque Ecclesiarum suae Religionis Superintendentem, et Ministros habere et fovere possit) recte informatj, ne adnotati Ministri praefatarum Ecclesiarum idoneo viro, et moderatore (cuius pia admonitione, et eruditione, ac censura, reliqui Ministrj temperarentur, ac ad saniorem doctrinam producerentur) destituerentur. Accedente primariorum quorundam virorum praeclara commendatione, quibus virtus, eruditio, probati mores, et in primis vita ipsius Danielis Beke honestissimi acta, multis argumentis perspecta fuit, atque etiam certa spe ducti, quod ipse ad sustinendum hoc laboriosissimum munus, omnes ingeny, corporisque neruos sit collaturus, nihilque unquam alieni ab officio suo nec publice, nec private tentaturus, et commissurus sit. Eundem Michaelem [!] Beke in Superintendentem Ecclesiarum praescriptarum ab ipsis Pastoribus electum, in eadem functione authoritate nostra principali benigne confirmandum ac roborandum duximus: his tamen conditionibus ad expressum declaratis. Primo quod majorem, et ampliorem authoritatem, nisi tam quam hactenus usurpasset, visitationemque liberiorem, in posterum quoque sibi vendicare, reservare, tribuere nullatenus praesumere intendet, praesertim vero in Ecclesys Trium Sedium Siculicalium Sepsi, Kezdi, et Orbaj, alysque locis, inter nostrae religionj, dictos homines. Cui quidem 139 Pentru compararea cu tratamentul aplicat în aceeaşi vreme bisericii unitariene, considerată receptă, reproduc actul cuprinzând limitele între care îşi putea exercita autoritatea noul superintendent unitarian Daniel Beke de Sfântu Gheorghe şi diploma sa de confirmare (Anexele II/A şi II/B).