Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2001-2002 (5-6. évfolyam, 1-2. szám)

Etnie şi confesiune

154 Ana Dumitran sit una cum Senioribus suis, Reverendissimum etiam Dominum Episcopum Orthodoxum Hungaricum modernum vel futurum super eo consulere, censuramque ac consensum ejusdem gratam, ratam, et acceptam habere. Duodecimo. Quod Seniores, ex unanimi voto et suffragio consistorii eliget, eligique faciet, neque quempiam eorum pecunia, vel quovis munere corruptus officio privabit, vel privari permittet, verum siqui eorum excessum aliquem commisisse, vel quovis modo a justo officii sui tramite declinasse comperti fuerint, justo Juris processu tales ex officio degradabit. Rem totam praenotato Domino Episcopo orthodoxo communicando, et qui tandem ad fungendum munus hujusmodi senioratus dignus visus fuerit. Pastoribus etiam ejusdem Dioecesis, vel Districtus aut Comitatus, proxime vero praelibato Domino Episcopo orthodoxo consentientibus eligetur, ac in locum ab Officio remoti surrogetur. Decimo tertio. Quod temporibus Visitationem generalium Ecclesiarum passim in Regno Transylvaniae sub Jurisdictione sua existentium, faciendarum ac celebrandarum, causas, si quae graviores occurrerint, una cum senioribus, seu adjunctis decidet; quorum Judicio si quae partium litigantium contenta esse noluerit, ex tunc eandem maturius revidendam ad Sedem Judiciariam Albensem Vladicae ejusdem, per viam appellationis provocare valeat, ubi adhibitis Senioribus paulo pluribus, causas easdem denuo discutiat ac decidat, censura quaque ac judicio, seu consilio saepe nominati Domini Episcopi Orthodoxi usus. Decimo quarto. Quod nullum Hungarorum matrimonii vinculo copulabit, vel copulari faciet, neque quemquam eorum separabit vel separari faciet, neque infantes eorum baptisabit, neque defunctos sepeliet, neque aliis ea peragendi dabit potestatem, hoc unico excepto casu, si scilicet quispiam aliquam ex Valachis aliquam ex Hungaricis mulieribus, vel puellis, et virginibus in uxorem sibi sponsaverit, ejusque ferret animus ut per Pastorem Valachicum copuletur. Quas quidem universas et singulas conditiones, siquis eorum, vel in toto, vel in parte violasse compertus fuerit, prima quidem vice sex florenis, secunda autem decem et duobus florenis Hungaricalibus tales mulctabit, tertio autem in id ipsum temere impingentem ex officio degradabit. Decimo quinto. Quod praeterea Nobis quoque in omnibus sincerus, ac fidelis semper permanebit, Benevolorum Nostrorum benevolus, inimicorum ac malevolorum inimicus ac malevolus erit. Pro censu suo annuali Pelles Marduccinas triginta et unam, ac Lynceas quatuor, juxta usum hactenus observatum Fisco Nostro singulis annis administrabit. Dantes et concedentes eidem Stephano Popa Simonio plenam atque omnimodam in ecclesiis sive praenotatis Dioecesibus suis. Jurisdictioni suae subjectis, ea, quae muneris sui esse censebuntur rite et legitime peragendi, exequendi, Ecclesias moderandi causas Matrimonii cognoscendi errata Ministrorum vitae dissolutae corrigendi, doctrina pietate, morum integritate Munus Ecclesiasticum administrandi, Personas habiles adsumendi, minus vero idoneas rejiciendi, et alia quaecunque ad suam pertinent vocationem, juxta morem et consvetudinem, quae tamen Doctrinae Divinae contraria non sit. praemissisque conditionibus omnino correspondeat. administrandi; et suis legitimis proventibus ac reditibus fovendi; iis nimirum quibus alii Ecclesiae Graecorum, Rascianorum, et Valachorum Superintendentes Praedecessores ejus antiquitus introductis usi sunt, ut a singulis Pastoribus suae Jurisdictioni subjectis singulos florenos annuatim exigere consveverint, sic etiam ille a singulis Pastoribus Ecclesiarum Valachicarum in praeallegatis Comitatibus Districtibus et Sedibus Siculicalibus ac Saxonicalibus singulos florenos exigendi potestatem, prout damus, conferimus, et confirmamus praesentium per vigorem. Quocirca Vobis Fidelibus Nostris Illustribus, Spectabilibus, Magnificis, Generosis, Egregiis, et Nobilibus, Comitibus, Vice-Comitibus, Judicibus Nobilium, item Capitaneis, Vice- Capitaneis, Judicibusque Regiis Praefectis, Provisoribus, et Castellanis, nec non Generosis, Prudentibus ac Circumspectis Magistris Civium, Regiis Sedis ac Villicis Judicibus, caeterisque juratis civibus, quorumcunque Comitatuum, Districtuum et Sedium Siculicalium ac Saxonicalium jam antea nominatorum modernis scilicet et futuris quoque pro tempore constituendis, vel vices eorum gerentibus, cunctis etiam aliis, quorum videlicet interest seu intererit tam Ecclesiasticis, quam Secularibus, praesentium notitiam habituris, harum serie firmiter committimus et mandamus, quatenus praefatum Popa Stephanum Simonium, dictarum Ecclesiarum Valachicarum Graecos, Rascianos, et Valachos Ritus observantium, in saepe dictis Comitatibus, Districtibus, et Sedibus Siculicalibus et Saxonicalibus existentem Superintendentem seu Vladicam. sub praerecensitis

Next

/
Thumbnails
Contents