Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2001-2002 (5-6. évfolyam, 1-2. szám)
Etnie şi confesiune
Aspecte ale politicii confesionale a Principatului calvin fa(ă de români 153 sequntur Religionem, dandum conferendum, atque in eodem Vladicatu ipsum benigne conservandum duximus. His tamen subsequentibus conditionibus ex Hungarico idiomate in Latinum translatis, descriptis, et adhibitis: Primo. Quod sacro sanctum Dei verbum juxta sacros Bibliorum Codices, quam Dominicis, quam aliis diebus festis tum in ecclesiis suis, tum ad funera, tum vero alibi ubicunque locorum desiderabitur vernacula sua Lingva praedicabit, praedicarique per quosvis alios quosque Pastores procurabit, ac faciet. Secundo. Quod Catechismum ipsis jam exhibitum recipiet, recipique per alios curabit eumque luventutem ipsam tum ipse diligenter docebit, tum peralios doceri faciet. Tertio. Quod Baptismi Sacramentum juxta instructionem Domini Nostri Jesu Christi, aqua simplici in nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti administrabit, ac per alios quospiam administrari faciet. Quarto. Quod sacrum coenae Domini sacramentum, quod vulgo communionem vocamus porrigi juxta institutionem Domini Nostri Jesu Christi vino ac pane administrabit, et per alios administrari faciet, idque adultis duntaxat, et integri judicii, atque vitae haud profanae hominibus participabit, participarique faciet. Quinto. Quod divinam Domini Jesu Christi Majestatem, qui est unicus noster Salvator, atque Mediator apud Patrem etc. divino prout Christianum hominem addecet venerabitur cultu, venerarique eodem modo per alios faciet138. Sexto. Quod cruces ac simulacra in Templis collocatas non cultu aliquo religioso colet, sed pro ornamentis duntaxat Templorum, ac memoriae passionis Domini habebit, haberique faciet. Septimo. Quod cerimonias ad Tumulos vel sepulturas e vivis migrantium juxta receptum Christianorum morem et consvetudinem, adhibitis ubi necessum foret Concionibus, ac Cantionibus sacris, peragi faciet, superstitiones autem illas aniles necquaquam approbabit vel docebit, approbarique vel doceri faciet. Octavo. Quod Personas Sacro-Sancti Matrimonii vinculo copulandas tribus ad minimum ante copulationem diebus, in frequenti ecclesiae coetu publicabit, ac per quoslibet Pastores sibi subjectos ubi libet, et in quibusvis ecclesiis eorum publicari faciet, ac si nihil vitii, quo copulatio eorum futura impediri posset, de iisdem inaudiatur copulabit libere sacramento Juramenti mediante, ac per alios etiam perinde copulari faciet, quae vero jam invicem sunt copulatae, ambae sancte cohabitent, et si quae perfide se invicem deseruerint, utraque earum in hoc Regno Transylvaniae, vel partibus eidem annexis vivere comperiuntur, nullo pacto, nuilaque de causa eas divortiet, verum in eo casu, quo alter altero perfide deserto, peraegre ad externas et longe dissitas oras se contulerit, nec ullus certus de eo rumor inaudiatur, tantum exacto quatuor aut quinque annorum circiter curriculo juxta usitatum ecclesiarum Hungaricalium Orthodoxarum morem, et consvetudinem, liberam parti innocenti ac desertae dabit, ac dari procurabit nubendi potestatem. Nono. Quod nefandae, ac profanae vitae homines, publicosque malefactores ab ecclesia, ac communi fidelium coetu excommunicates, ac omnino exclusos habebit, haberique per alios procurabit, neque illis usum cultus divini publicum permittet, vel permitti patietur, quoad usque iidem poenitentia seria mediante Deum imprimis, post ecclesiam sibi reconciliatam habuerint, resipuerintque. Decimo. Quod illos, qui ex Valachis sive ecclesiasticis sive plebeis instinctu Spiritus Sancti veram fidem orthodoxam amplexi sive Episcopatui Orthodoxo adjunxerint, eos nullo modo turbare vel molestare, clam vel palam attentabit, vel per alios attentari permittet, quin eosdem aeque ac sibi parentes, fraterna Charitate prosequetur, neque contra eosdem apud Populum quidquam adversi molietur, vel per alios quospiam moliri patietur. Undecimo. Quod singulis annis, universis Officio Vladicali ejus subexistentibus Pastoribus generalem indicet Synodum, ubi si in negotio Religionis quispiam ardui occurreret, ex tunc obstrictus 138 Diferenţa între cele două ediţii urmate este aici mai mare şi comportă un plus semnificativ în ceea ce priveşte conţinutul dogmatic. Reproduc deci integral textul în versiunea lui S. Micu: “Qvod Divinam Domini Nostri Jesu Christi Majestatem (qui est noster unicus salvator, atque mediator apud Patrem) venerabitur cultu venerationemque eodem modo per alios venerari faciet, sanctosque etiam debito honore proseqvet, prosequique faciet".