Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2000 (4. évfolyam, 1-2. szám)
Instituţii
20 A na Dumitran, Antal Lukács VI 1580 martie 23, Alba Iulia Christophor Báthori, voievod al Transilvaniei şi comite al secuilor, transcrie şi confirmă privilegiul acordat scaunului Caşin de către Ştefan Báthori. Original, pergament (45 x 66 cm), cu porţiuni rupte la îndoituri; sigiliu atârnat (3,2 cm), cu şnur in culorile maron închis, maron deschis şi verde. Muzeul Naţional al Unirii, Alba Iulia, nr. inv. doc. 3160. Nos Christophorus Batory de Somlio waiuoda Transsiluaniae et Siculorum comes etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod pro parte et in personis agilium universorum Siculorum et incolarum in sede Siculicali Kazon vocata existentium et commorantium exhibitae sunt et praesentatae nobis quaedam literae serenissimi principis domini Stephani Dei gratia regis Poloniae, magni ducis Lithuaniae etc. antea waiuodae Transsiluaniae, domini fratris nostri observandissimi super antiquis libertatibus et immunitatibus eorundem annuentionales in dupplici papyro patenter confectae et emanatae sigilloque eiusdem domini regis, quo in hoc regno ut waiuoda utebatur in inferiori earum margine communitae suppiicatumque est nobis in personis eorundem, ut nos praescriptas 1 iteras annuentionales ac omnia et singula in eisdem contenta ratas, gratas et acceptas habentes praesentibus literis nostris verbotenus inseri et inscribi facientes perpetuo valituras clementer confirmare dignaremur. Quarum tenor talis est: urmează documentul din 18 august 1571 emis de voievodul Ştefan Báthori, nr. V. Nos itaque praemissa supplicatione annotatorum universorum Siculorum et incolarum in sede Siculicali Kazon vocata existentium et commorantium nobis modo, quo supra facta, clementer exaudita et admissa praemissas literas dicti domini regis alias waiuodae Transsiluaniae annuentionales non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspitione carentes praesentibus literis nostris de verbo ad verbum insertas et inscriptas, quoad omnes earundem continentias articulos, clausulas et puncta eatenus, quatenus eaedem rite et legitime existunt emanatae viribusque earum veritas suffragatur et quatenus in usu continuo earum extiterunt ratas, gratas et acceptas habentes clementer confirmandum, ratificandum et consensum nostrum superinde adhibendum duximus, prout ratificamus, consensum nostrum adhibemus et perpetuo valituras pro dictis universis Siculis in praescripta sede Kazon commorantium ipsorumque successoribus universis confirmamus. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas annotatis universis Siculis in dicta sede Siculicali Kazon existentibus et commorantibus ipsorumque haeredibus et successoribus universis dandas duximus et concedendas. Datum Albae Iuliae vigesima tertia die mensis Martii anno Domini millesimo quingentesimo octoagesimo. Christophorus Bathorj de Somljo manu propria