Diaconescu, Marius (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 1998 (2. évfolyam, 2. szám)

Fontes

310 Vasile Rus dicti) irrepserunt, subsequebantur. Calviniani, qui se Reformatos vocitabant, atque adeo profunde implantabantur, ut per annos fere nonaginta Principibus Calvinianis Transylvania regeretur. Sensim et Anabaptistáé subingredebantur, sed parvo numero, ideoque paucula per Domicilia dispensi, ac79 80 81 publici honoris fere expertes manserunt*0. Isabella, praefati loannis II Mater, anum <sic!> e primis, idque peracerbum vulnus inflixif1 Ecclesiae Catholicae A.C. 1556. quando exulare fecit Paulum Bornemissa Episcopum Transylvaniae, post cujus abscessum vacavit Albae-Iuliae sedes Episcopalis uno fere et dimidio seculo. Clerus quoque imminebatur, evacuabanturque Monasteria, e quibus non pauci haeresibus inficiebantur, ac passim sacrilegae vitae, matrimoniis semet alligando, addicebantur. Finitimam tamen Transylvaniae Regionem Siculiam Seraphicus Diui Francisci Ordo non deseruerat, anxie etiam Parochiales nonnullae Ecclesiae suis curatis provisae perdurabant, ipsorumque spirituali auxilio, Incolae in fide Catholica conservabantur, ea felicitate, ut etiam nunc plures Catholicos numerat sola Siculia, quam reliqua Transylvania. A Bathoriis quidem Principibus Catholicis A.C. 1579. inducta fuit, fundataque Claudiopoli, et Albae Iuliae Societas Jesu, quae plurimum refocillabat languentem statum Catholicum, erexitque ibidem Gymnasia, et Claudiopoli quoque Academiam; sed post duo decennium exulare coacta, licet autem rursus reducta, et rursus proscripta fuerit, scholas tamen Catholicas per suas transvestitas personas tamdiu excoluit, donec Augustissimi Caesaris Leopoldi I victricibus armis eximeretur jugo Turcico Transylvania, atque Germano milite communiretur: tum enim Societas aperte, in suo proprio vestitu Scholas docere ausa fuit. Nihilominus numerosa permanebant statibus Transylvaniae incorporatae haereses: nam Ariani seu Unitarii adhuc A.C. 1700 degebant in 180 oppidis / [65]r et pagis, quorum ministelli censebantur 130. Numerus Calvinianorum 470. Lutheranorum 740. - Nobiles Transylvani 14000, e quibus Catholicis bis mille. § III Revolutio ejusdem82. A.C.*3 1687. sub finem Octobris Carolus Josephus Dux Lotharingiae, et Caesareorum exercituum Generalis84 85, Claudiopolim, Cibinium, et plerasque Transylvaniae Civitates, ac Arces, Caesareo praesidio muniri fecerat*5, atque reliquam Caesaris militiam late per Provinciam 79 Urmează cuvântul manserunt, care este tăiat literă cu literă cu linii oblice (\). 80 Cuvântul manserunt este inercalat de către Kemény. 81 Anterior era scris infligit: litera ‘x’ a fost îngroşată peste ‘g’ de către Kemény. 82 De aici începe varianta mai restrânsă copiată de către Kemény din Collectio Hevenesiana, tomus XXIX seu GGG, pp. 342 sqq.. Anul 1687 este considerat de conte drept termen post quem. 83 în H: apare A<nn>o. 84 în ceea ce priveşte titulatura lui Carolus Josephus, formula Dux Lotharingiae <pentru Lorena!> apare inversată în varianta Heveneşi (o vom numi de acum încolo H), iar et Caesareorum exercituum Generalis lipseşte. 85 în H apare munivit în loc de muniri fecerat. De asemenea, lipseşte restul frazei: atque reliquam Caesaris militiam late per Provinciam hybernis in Stativis situaverat.

Next

/
Thumbnails
Contents