Evangélikus egyházkerület főtanodája, Sopron, 1857

13 Nos certe, ut caducis licet, Petri fidem ac favorem, Pauli acumen ac efficaciam, Joannis amorem ac mansuetudinem, castam Aristidis iustitiam, mitem Socratis indulgentiam, imperterritam Archimedis assidui- tatem, divinam Salvatoris imitabimuur patientiam. — Concordia, alacritas, sinceritas, siderum instar, pietatis ac eruditionis collustrabunt semitas, quas si arduas sors dederit, numen exorabimus benignissimum, ut fortes cree- mur fortibus ac bonis! — Fautores igitur parentesque iuvenum nostrae curae creditorum imploramus, ut in posterum quoque consilio ope eaque nobis adesse velint benevolentia, quae nec graviora quaerit, quam sperare, nec leviora au- guratur, quam hariolari expedit. — Vos deniqne alloquor iuvenes imo filii dilectissimi! quibus paternas porrigimus dexteras, ceu tesseras limpidissimi, quo vos amplectimur, amoris. Trium pia recordatio seculorum non annum solummodo quem tin- choamus scholasticum, quin imo totum vitae vestrae curriculum fructibus ornet dulcissimis. Quamobrem Ovidio monente: Venturae memores iám nunc estote senectae, sic nullum vobis tempus abibit iners. Vere enim Se­neca: Cum celeritate temporis, in quit, utendi velocitate nobis certandum estet velut ex torrenti rapido nec sem­per ituro hauriendum. Cicero hortatur: Diligentia in omnibus rebus plurimum valet; haec praecipue colenda, haec semper adhibenda, haec nihil est quod non assequatur; ita Quintilianus: Discipulos moneo, ut praecepto- res suos non minus, quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem corporum sed mentium credant. — Nobis praeceptoribus sonant imperativi: die, due, fac, fer; vestrum erit, discipuli carissimi, efficere, ut eosdem pro optativis habeamus. In omnibus sincera vos ducat beetque pietas, ut aras , pátriám eiusque principem di- ligere, eo divini nostri Salvatoris praecepta exsequi, atque hodierno seculorum sulco saluberrima futuri tem­poris inspergere queatis semina! — Tu vero Numen optime maximé! nos imbue cunctos spiritu fidei, caritatis, sapientiae, adde vires la- bantibus, instilla ferrorem sperantibus, exitumque consiliis nostris annue felicem, ut: qVae sChoLa terCentls, fIDel IVbar, eXstltlt annls fVLgeat et MVsIs faX sít aVIta plls. —

Next

/
Thumbnails
Contents