Evangélikus kerületi főgymnasium, Selmecbánya, 1859

9 Ticis cessa, assignatis pro evangeíicis duobus minoribus, Annae et Mariae adnives* cultus sacer, pastoresque per id tempus non turbabantur. Quae duo templa cum scbola usque ad annum 1688 in nostrorum fuere potestate. Sed hoc ipso anno Comes Erdődy, ad creandum novum magistratum Commissarius regius Schern- nicium missus, nostros et schola et templis se abdicare coegit. Migravere exin nostrae Musae in domum Szormessyanam, ab Hieronymo Huber 350 florenisem- tam, in foro superiori eo ipso loco positam, in quo nunc est satis splendidum Ly- cei nostri aedificium, ante hos 30 annos 1830 exstructum. Primus Rectorum, qui in his aedibus docebat, erat Andreas Richter anno 1688-vo 12 Április, in locum Parschitii hue vocatus. Fuit haec domus peculiari favore superiorum a contribu- tione exemta. Post Richterum decern deinde Rectores gubernacula scholae inode- rebantur usque ad annum 1755. Omnino sub initium saeculi XVIII-vi schola no­stra deficere coepit. Regimen Leopold! I. Protestantibus alioquin inimicum fuit, et Jesuitae rem nostram turbare non desierunt. Temporum igitur iniquitate Gymna­sium hoc ad studia grammatica detrusum fuit. Anno quippe 1747 prima Decem- bris, Rector Samuel Gazsúr, ab omnibus altioribus scientiis docendis per magi­stratum inhibitus, mandatumque, ut stúdiósa juventus, philosophicis et humanio- ribus disciplinis operám navans, usque 6-tam vespertinam horam urbe excedat. Decern Primani migravere, quatuor remansere, unus vero eorum, quippe nobilis, proprio vivens aere, pelli se non passus est, reJiqui tres paedagogos agebant. Sed lubet adnectere narrationem Rectoris Joannis Gazsfir, quae in annalibus schola— sticis ad annum 1747-um reperitur: „Schola nostra, inquit, tristissimum iteratae ad grammaticam restrictionis infortunium experta est. Fatális hie casus sequent! contigit ratione: circa horam antemeridianam 9-nam Jesuita nomine Matz, duo- bus senatoribus Kretsmáryo atque Grubero, caterva satellitum stipatis comitatus, praeter omnem opinionem ingreditur scholam nostram, obsessisque omnibus adi- tibus, omnique praescissa communicatione, classes visitat. Peragratis inferioribus, cubiculum Rectoris ingrati hi hospites invadunt, eumque cum auditoribus meditatio- nibus intentum logicis offendunt imprudentem. Ex raptis magno cum impetu ac violentiacmanibus Rectoris ac diecipulorum libris, logicam tractari edocentur, immo in suspicionem etiam incidunt de aliorum studiorum philosophicorum tra- ctatione. Nihil valebant exceptiones protestationesque Rectoris, qui probaturus contrarium, methodum etiam, seu seriem studiorum classis suae eis demonstra- vit, in qua non modo nullum praeter logicam Studium philosophicum adsignatum, sed et haec ad privatas restricta horas erat. Inquisitionem deinde in omnes Re­ctoris et auditorum circumstantias instituebant, eorumque nomina, pátriám, aeta- tem, statum et reliqua consignabant in chartam. Dum hoc fieret, quatuor Domi- norum Patronorum, per aliquem ex vicinia de casu hoc scholae informati, Illu- strissimus nimirum Dn. Baro Carolus ab Hellenbach, Perillustres item ac Gene- rosi Domini Josephus Richterus, Samuel Weigelius et Matthias Osmitz supervene- rant. Magnae liinc ortae controversiae contentionesque, egregie viriliter liberta- tes scholae propugnantibus nostris. Cum vero sub mandati auctoritatisque regiae 2 m

Next

/
Thumbnails
Contents