Evangélikus kerületi főgymnasium, Selmecbánya, 1859

10 praetextu, pertinacissime sna agerent inimici: tandem post multas protestationes disputationesque cedere coacti sunt nostri. Peracta inquisitione discedunt impor- tuni hospites, adsumtis secum ex numero discipulorum duobus Reformatae reli- gioni addictis Csontosio et Pomotio. Quibus examinatís, Rector ipse citatus est in curiam. Impetrata securatis cautione, consensu Dominorum Inspectorum, post tertiam citationem comparet, a Perillustribus Dominis Joseplio Richtero atque Sa­muele Weigelio comitatus. Ubi, his non admissis, solus in conspectum totius senatus comparuisset, nullo praemisso examine, decretum magistratus ex ore ordinarii Notarii exaudivit, quo imponebatur Rectori, ut non amplius ab hoc tempore aliquod ultra grammaticam stúdium tradere praesumeret, omnesque discipulos, qui adliuc altiora tractassent, ad lioram ejus diei vespertinam sex- tam dimitteret ex űrbe, cum adnexa comminatione, quod si quis post praefi- nitum tempus vei in piatea visus, vei deprehensus in hospitio fuerit, in car- ceres publicos conjicietur. His ita se habentibus, paruit Rector necessitati, ju- ventutemque classis primae, non sine insigni dolore dimisit. Decem illa occa- sione migrarunt discipuli primani; quatuor verő manserunt in űrbe, quorum unus* nobilis, ultro quoque propriis liic vivere in privato sumptibus statuit; térni verő a Patronis, apud quos paedagogorum obibant munia, impetrata a magistratu libertate, sunt liberati. Misereatur numen benignissimum nostri, atque lianc bonarum artium virtutumque officinám, non modo pristinae restituat libertati, verum etiam in posterum a similibus adversis casibus dementer tueatur/4 — Hactenus Gazsúr. Anno sequenti 1748, sedato turbine et rede unté sensim juventa, Rector studia sua resumsit, ac 28-va Öctobris peculiare mandátum regium, quod tandem inimicorum livor exoperatus est, publicatum fűit, de schola liac ad grammaticam restringenda. Ab hoc tempore Rector scholas syntacticas, Conrector grammatieas, Subrector Donatum, duo reliqui collegae classes legentium instruere coeperunt. Hoc tarnen non obstante, Gazsúr selectioribus ingeniis tradebat alti­ora, imprimis philosophica studia. Atque ita ab hoc scholae exitiali anno usque ad 1778 fata acerbadeplorabat diminuta et ad trivium detrusa palaestra nostra, quo quidem anno, regia auctoritate Mariae Theresiae ad ductum libri: „Ratio educa­tionist — etiam Schemniciense A. C. Gymnasium denuo revixit, clarissimo tune Rectore Joanne Severini scholam moderante. Ceterum, licet aevum istud fatale fuerit Musis nostris: tarnen, quantum per injúriam temporum lieuit, viri eruditissimi, iidemque Rector es meritissimi Christophorus Parschit, Martinus Dubrovszky, Michael Missovitz, Joannes Blasius, Dávid Turcsányi et Samuel Gazsúr laetissimo cum successu solidiorem doctrinam et literas humaniores juventuti scholasticae instillabant. De Turcsányio Ribini sic senbit: vir doctus et probus, quem horis privatis prima philosophiae Wolfianae

Next

/
Thumbnails
Contents