Evangélikus kerületi főgymnasium, Selmecbánya, 1859

8 Vivant florentes nati, de more creati Reges, ut patrium floret in orbe decus. Quae cimelia cur ecclesia hujas anno 1797 venumdederit, mihi equidem non constat. De numero et frequentia stúdiósáé juventutis nihil certi in tabulis publicis invenire potui. Sed cum tota fere civitas esset evangelica, divinare licet, classes praesertim inferiores grammaticas, copiosa pube scholastica refertas. In prima autem classe juvenes adeo maturierant, ut ex hoc Gymnasio ad academicastudia cum fructu tractanda, in Germaniam commearent. Jonas certe Tidemannus et Daniel Edlinger, primiHungarorum, qui Universitatem Jenensern anno 1557 adi- verunt, ambo Schemnicienses et hujatis scholae alummi ac discipuli fuerunt. — *) Atque haec de prima illa aetate commemoravisse sufficiat. — Aetas secunda incipit a Rectoratu Christophori Parchitii circa a. 1672, et extenditur usque ad finem Rectoratus Samuelis Gazsür a. 1755 , complectiturque funesta et calamitosa reipublicae sacrae et scholasticae tempóra, quibus Gymna­sium nostrum de vita quasi decertare et fortiter contra adversae fortunae et va­riorum hostium impetus pugnare debebat. Jam a. 1669 templum RfiSu/rectionis D. n. J. Ch. antea Nicolai, nunc Mariae, praesente quodain Borsitzky, militia co- mitatus Hontensis (bandérium vocant) adjuto, Evangelicis ademtum fuit. Paulo post a. 1672 reliqua etiam templa, ut Catharinae in foro, Mariae ad nives, Annae- que ad curiam, ubi nunc d. Mariae statua est, una cum domo parochiali et schola, contra curiam sitis, erepta salaria a civitate percipi solita, verbi divini Ministris et professoribus subtracta et denegata sunt. Premebatur hac calamitate ecclesia una cum schola ad annum 1678, quo per Tökölyanos omnia templa nobis die 21-ma Octobris tradebantur, aulico concionatore Principis Tököly Joanne Hocher sacra heic frequentius faciente. Hoc tempore Christophorus Parschit a Tökölya- nis Rector factus, sed his pulsis, munere privatus est. Idem durante hac persecu- tione, quae Evangelicos opprimere conabatur, bis a rom. Catholicis abactus, sed bis etiam ab Evangelicis restitutus est: vir cetero eruditus, sed ut videtur, animi inquieti, cum generis nobilitatem, multis eo tempore quaesitam ambiret et in co- mitiis Posoniensibus anno 1687 justo diutius haereret, per patronatum ab officio amotus est. Eo tempore schola nostra in domo Ujfalusyana, nunc regia camera- tica, vulgo Belházyana, refugium invenit, hospitioque ibidem aliquamdiu frueba- tur. Emericus nempe Madocsányi, commissarius Tökölyanus, denuo templa Evan­gelicis- cum schola resignavit. Igitur nostri in horum aedificiorum possessione aJi- quamdiu mansere. Sed duce copiarum caesarearum Rabatta Schemnicium veniente, majora templa duo, utpote Catharinae in foro et inferius (nunc S. Mariae) Catho­*'*) Vide: A. Rev. Haan ,.Jenám Hungaricam“ pag. 10.

Next

/
Thumbnails
Contents