Evangélikus kerületi főgymnasium, Selmecbánya, 1859
4 metallis ampli redibant, censum et montanorum, quos urburarios vocant,*) et reliquorum civium atque operarum metallicarum **) nimium quantum augebant, adeo, ut invidendis sane fortunis florerent Schemnicienses. Civitas ipsa insignibus urbium montanarum immunitatibus et aequissimo jure, plena mensura gaudebat, . quae libertás municipii, üde regis et legibus regni, time sarta tectaque erat. Civium praeterea et ceterorum incolarum communitas eadem erat, quae ecclesiae et coetus religiosi. Aperuit igitur illa ludum literarum, tutelae ac patrocinio senatus subjectum, nonut vulgo putatur circa 1550, séd ut recentissime erutum est,***) jam circa annum 1540, cujus ludi aedificium, prope curiam sitiim, sine dubio illád, quod hodie scholae normali et graphidis hospitium praebet, in fronte tali inscriptione ornatum fuit: „Almae pietati, bonisque litteris sacrum S. P. Q. S. operis impensaque publica P. M. D. L.“ — Procul dubio, antequam Musae sedem stabilem in hoc aedificio figerent, scholae in aliis aedibus urbis habitae sunt. — Iam ut genium Gymnasii nostri cognoscamus, et fata ac vicissitudines ejus saltern carptim recenseamus, necesse érit tres temporis periodos distinguere. ^ Prima periódus extenditur a scholae nostrae incunabilis , usque ad annos Rectoratus Christophori Parschitii, sive ab anno circiter 1540 usque ad a. 1672, quo temporis intervallo cum civitas et eadem ecclesia ex toto ferme evangelica, sui juris et suae spontis esset, ipsa etiam schola pace et quiete perfruebatur, nec impetui alicui externo exposita, tranquilla et secura Musis litabat. Altera temporis periódus, cum ecclesiae, tum litteris saeva et infesta, in- cipit a Rectoratu Parschitii, et protenditur usque ad finem Rectoratus Samuelis Gazsurii, sive ab anno 1672 usque ad a. 1755, quo JoannesSeverinigubernacula reipublicae scholasticae capessivit. Fuit hoc tempus vexationum, affiietionum et adversae fortunae procellis jactatae, ac demum partium adversarum machinatio- nibus, ad trivium. ut vocant, reductae scholae ev. Schemniciensis. Tertia periódus laetior exsurgit a Rectoratu celeberrimi Joannis Severinii usque ad recentiora tempóra, sive ab anno 1755, usque ad sopitas medio saeculi labentis turbas civiles domesticas, hoc est, usque ad 1850 annum. Qua temporis periodo, humaniorum, imprimis latinarum litterarum Studium, disciplinae philo- sopliicae junctum laetissime eifloruit. His tribus aetatibus adde, si placet, novissi- mos, ab a. 1850 ad hunc usque diem, annos, quibus stragem quidem ferme ruiWaldbürger. **) Häuer. * • ***) Emit vir spectabilis, nobisque amicissimus Joannes Kächelmann , causarum pa* trónus, civitatis Schemniciensis emeritus senator, qui in annalibus civitatis ad annum 1541, sequentia verba consignata invenit: „Die ultima Maji hat Pausius Nótárius auss bevellich Herrn Richters u. der Herrn geschriben : den pegerten Schulmeister auff Michaelis entlieh in die Schem- mtz zu verordnen: Durch Doctorem Ambrosium Moybanum, wie sich seine achtbare wirdt (di- gnitas. K.) erpoten hat.1' Unde patet, docentes jam tunc temporis fuisse ab exteris vocatos. „Den 29. Juni an dass des Valentini Locaten in der Schule hier (auf Hab und Gut des verstorbenen Joh. Pannicula erstlich gethan Verpot etc. in seinen rechtlichen Kräften bleibe.u