Kir. kath. nagygymnasium, Selmecbánya, 1895
38 dem Civ’is (Civitatis) Beneficiorum, praesertim Ecclesiasticor(um) alioquin a Praedecessoribus eorundem Catholicis, non nisi in Vsus Catholicos Fundatorum destituerentur, et ne quidem in po’ssionem (possesionem) unius ex pluribus Templis ibidem antiquitus erectis admitterentur ab Acatholicis. Supplicantes Ma'tti n'rae (Maiestati nostrae) suis, et reliquorum Catholicorum aliquot Centenos efficientium nominibus qrofunda cum submissione, quatenus eisdem Vnum, salte(m) Commodum et Congruum expraetactis Antiquioribus Templis pro Spirituali ipsorum Exercitio Catholico suffragari facere dignaremur, partium Ararum (nostrarum) esse duximus tam Justam, Piam, et aequitati Consonam eorundem Petitionim(nem) clementer admittere. Praeterquam enim hoc superiore Saeculp, vigore Pacificationis Viennensis Statibus, et Ordinibus praedicti Regni n’ri (nostri) Hungáriáé Liberum Religionis Exercitium, non nisi absque praeiudicio Catholicae Romanae Religionis admissum sit, ita, ut Clerus, et Templa eorundem Intacta permaneant, atque ea, quae illo Disturbiorum Tempore accupata fuere, rursum eisdem restituantur, et exinde Parochiale etia(m) praedictae Civitatis n’rae (nostrae) Schemnicensis Templum penes Catholicos ex Antiqua sua Fundatione manere deberet. Eo tamen praetermisso, reperiuntur adhuc alia in eadem Civitate n’ra (nostra) diversi Ordinis, et Instituti Religiosorum Templa: quae ut primum a dictis Religiosis ex hoc Regno n'ro (nostro) Hungária partim ob Immanem Crudelitatem, et, Saevitiam Turearum, partim vero Impietatem Sectaiorum transmigrantibus deserta sunt, una cum Bonis, et Juribus ipsorum Posses- sionariis a Divis condam Regibus Hungáriáé, aliisque piis, et devotis erga Deum, Reilgionemque Christianam hominibus in Dotem acceptis, totum quidem immediate ad Praedecessor(um) Arorum (nostrorum), tam vero per consequens ad benignam n’ram (nostram) veluti Summi Ecclesiarum Dei in hoc Regno n’ro (nostro) Apostolico Patroni Collationem de voluta sunt: De quibus Divus olim Imperator, et Rex Hung(ariae) Ferdi- nandus Primus, Gloriosae memoriae recte sub illud tempus, quo propter attactos Tumultus antelati Religiosi Transmigrationem passi sunt, Speciali Decreto Anno Domini Millesimo, Quingentessimo, Sexagesimo edito, talem fecit cautionem, et dispositionem Vt Templa, Monasteria, et Bona talium Religio-