Kir. kath. nagygymnasium, Selmecbánya, 1895

sorúm, qui e Regno discessissent, aliis Personis Ecclesiasticis conferri, vel ad erigendas Scholas, et Iaidos Litterarios, in quibus Juventus sub Praeceptore non Haeretico, aut Suspecto, sed Catholico erudiatur, converti possint. Hac per expressum 'nterposita poena. Quod si quis Bonis istiusmodi Ecclesiasticis praeter ordinem, et modum iam declaratum abuteretur, talis a cura et dispositione similium, prout ex tunc ita ex nunc privatus esse deberet. Et quia menorati Acatholici Schemni- cen(ses) tum ex eo, quod nullum Ius Patronatus in eiusmodi Desertis Religiosorum Bonis, et Templis habuerint. Tum vero quod Templa eadem et Bona praeter praedeclaratum modum, et ordinem, partim in suos privatos duntaxat usus, partim vero Acatholicar(um) Scholar(um) Erectionem convertissent, Totalem Curam, et Dispensationem praedictorum Templorum, et Bono­rum evidenter amisissent. E converso citra omnem aliam considerationem, Concivibus suis Catholicis, tam notabilem partem Communitatis efficientibis, ex pluribus Templis unum cedere obligarentur. Ob hoc Nos pro ea, qua in conservandis Piorum Fundationibus teneremur cura, et sollicitudine, ne Bona Ecclesiastica, semel Deo dicata eiusq(ue) cultui consecrata, in Vsus Intentioni Fundator(um) Contrarios converterentur. Ex praescriptis pluribus Templis, a catholicis olim in dicta Civi­tate n’ra (noslra) Schemnicen(si), in Vsus, uti praemissum est, Catholicos Fundatis, et erectis, unum Hospitalense nunc, prope Domum Cameraticam Situatum, olim a Religiosis alicuius Ordinis (uti non obscure ex ruderibus Coenobii adiacentis col­ligere est) possessum, verum per Transmigrationem eorundem desertum, et ad Collationem n’ram (nostram) Regiam devolu­tum, in quo alias etiam de praesenti, Antiqua Officialium nTo- rum (nostrorum) Cameralium Sedilia extare perhibentur; Auc­toritate Juris Patronatus n‘ri (nostri) Regii, quod generaliter in omnibus Regni n’ri (nostri) Hung(ariae) Partiumq(ue) ei Subiectar(um) Ecclesiis, et Beneficiis, instar aliorum Divorum condam. Hungáriáé Regum, Praedecessor(um) videlicet n’ro- rorum (nostrorum) felicis memoriae optimo Jure habere, et exercere dignoscimur, suprafatis Catholicis in praefata Crtte n'ra (Civitate nosLra) Schemnicen(si) Commorantibus pro Spi­rituali ipsorum Exercitio Catholico, et Divina administrantium sublevamine, una cum universis attacti Templi, et Coenobii

Next

/
Thumbnails
Contents