Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

XXII. Verbiássy János, 1688

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 204 2020. 11. 18. 7:08:19 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Leopoldus Dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariae etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carnioliae, marchio Moraviae, Lucemburgae 176 ac superioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, princeps Sveviae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kyburgi et Goritiae, landgravius Alsatiae, marchio Romani177 Imperii supra Anasum, Burgoviae ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclavoniae,178 Portus Naonis et Salinarum etc., memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate ac fidelibus servitiis fidelis nostri egregii JOANNIS VERBIASY, quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungariae Coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate atque occasionum exigentia fideliter exhibuit et impendit ac imposterum quoque pari fidelitatis constantia sese exhibiturum et impensum179 pollicetur; cum igitur ob id, tum vero ex gratia et munificentia nostra regia (qua quosquedenobis etrepublica180 176 A Lucemburgae sz ó előtt kimaradt a hercegi címre utaló dux szó. ■ The word dux (referring to the title of a Duke) is missing before the word Lucemburgae. ■ Слово dux (що відноситься до титулу герцога) відсутне перед словом Lucemburgae. 177A Romani szó előtt kimaradt a Sacri szó. ■ The word Sacri is missing before the word Romani. ■ Слово Sacri відсутне перед словом Romani. 178Recte: Sclavonicae 179Recte: impensurum 180Recte: republica Christiana benemeritos ac virtutis colendae studiosos, antecessorum nostrorum divorum condam Hungariae regum exemplo prosequi eisque certa virtutum suarum monumenta, quae ad maiora quaequae181 praestanda eos incitari possent decernere consuevimus) eundem itaque Joannem Verbiasy ac per ipsum Ladislaum filium e statu et conditione ignobili, in qua hactenus perstitisse dicuntur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali eximentes, in coetum et numerum verorum ac indubitatorum regni nostri Hungariae et partium ei annexarum nobilium duximus annumerandos, cooptandos et adscribendos, annuentes et ex nostra certa scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris semper temporibusque perpetuis omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis, libertatibus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus coeteri veri, antiqui et indubitati praedicti regni nostri Hungariae et partium ei annexarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possint ac valeant haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universi valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium veraeque et indubitate182 nobilitatis signum haec arma sive nobilitatis insignia, scutum videlicet militare erectum coelestini coloris, fundum illius viridi latepatenti campo interoccupante, super quo struthius integer erecte stare, rostro 181Recte: quaeque 182Recte: indubitatae 204

Next

/
Thumbnails
Contents