Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

XXII. Verbiássy János, 1688

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 205 2020. 11. 18. 7:08:19 soleam tenere ac in dextram scuti partem conversus esse cernitur, scuto demum incumbentem galeam183 militarem craticulatam sive apertam regio diademate, ex eoque tres plummas truthinas,184 unam quidem in medio albam, a dextra rubram, sinistra vero partibus ceruleam,185 proferente ornatam, a summitate vero sive cono [ga] leae laciniis seu lemniscis, hinc flavis et ceruleis,186 illic vero candidis et rubris, in scuti extr[emitat]es sese placide diffundentibus, illudque ipsum decenter ac venuste exornantibus (quemadmodum haec omnia in principio seu capite praesentium litera[rum] nostrarum pictoris edocta manu et artificio propriis et genuinis suis coloribus clarius depic[ta et luc]idius ob oculos intuentium posita esse conspiciuntur) eidem Joanni Verbiasi, ac per ipsum filio suo Ladislao, ipso[ru]mque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et confer[en]da, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus eaem187 arma sive nobilitatis insignia more aliorum verorum et antiquorum praefati regni nostri Hungariae et partium ei annexarum nobilium sub iisdem iuribus, praerogativis, indultib,188 libertatibus et imunitatibus,189 quibus caeteri veri, antiqui et indubitati regni nostri Hungariae partiumque ei annexarum nobiles natura aut antiqua consuetudine usi sunt et 183 A miniatúrán ninc s sisak, a korona közvetlenül a pajzson nyugszik. ■ There is no helmet on the miniature, instead the crown is resting directly on the shield. ■ На мініатюрі немає шолома, замість цього корона спочиває прямо на щиті. 184 Recte: plumas struthionis 185 Recte: caeruleam. A miniatúrán a baloldali strucctoll máza kék helyett arany. ■ Recte: caeruleam. On the miniature the sinister ostrich feather is Or. ■ Recte: caeruleam. Ліве страусове перо на мініатюрі замість синього золоте. 186 Recte: caeruleis 187 Recte: eadem 188 Recte: indultis 189 Recte: immunitatibus gavisi, utunturque et gaudent, ubique in praeliis, certaminibus, pugnis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis190 militaribus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexillis, chlypeis,191 tentoriis, domibus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae, verae et indubitatae synceraeque nobilitatis titulo (quos192 eos ab omnibus cuiuscunque status, dignitatis, honoris et praeeminentiae hominibus existentibus, insignitos et ornatos dici, nominari, haberi et reputari volumus et mandamus) ferre, gestare, illisque in aevum uti, frui et gaudere possint ac valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universi valeant atque possint, imo nobilitamus, damus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras privilegiales secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communitas eidem Joanni Verbiasy ac per eum Ladislao filio suo, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis iam natis et Dei beneficio nascituris gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Petri Korompay, electi episcopi Nittriensis, locique ac comitatus eiusdem supremi ac perpetui comitis, consiliarii nostri et aulae nostrae per Hungariam cancellarii, in civitate nostra Vienna Austriae, die decima octava mensis Julii, anno Domini millesimo sexcentesimo octuagesimo 190Itt kimaradtak a formulából az aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis szavak. ■ Here the words aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis were omitted in the formula. ■ Тут у формулі були пропущені слова aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis. 191Recte: clypeis 192Recte: quo 205

Next

/
Thumbnails
Contents