Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

V. Farkas Tamás, 1629

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 69 2020. 11. 18. 7:06:40 ornatam, a summita[te vero siv]e cono galeae laciniis seu l[emnis] cis, hinc flavis et nigris, illinc [autem can]didis et rubris, [in] scuti extremitates sese diffundentibus, illudque ambiendo decenter exornantibus (quemadmodum haec omnia in principio seu capite praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus [clariu]s depicta esse co[nsp]iciunt[ur]) eidem Thomae Farkas et per ipsum superius nominatim specificatis personis ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et conferenda, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus eadem arma seu nobilitatis insignia more aliorum regni nostri Hungariae et partium ei annexarum nobilium sub iisdem iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus ipsi vel natura, vel antiqua consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, ubique in praeliis, certaminibus, pugnis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis militaribus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexillis, clypeis, tentoriis, domibus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae, vetustae ac syncerae nobilitatis titulo (quo eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos ab omnibus cuiuscunque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae homines existant, insignitos et ornatos dici, nominari, haberique et reputari volumus et mandamus) ferre, gestare, illisque in aevum uti, frui et gau[dere] possint atque valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint, imo nobilitamus, damus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti com[munita]s eidem Thomae Farkas et per ipsum praefatis filiis illius carnalibus Stephano et Paulo, fratribusque germanis Andreae et Michaeli similiter Farkas, ipsoru[mque] haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis iam natis et deinceps nascituris gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Stephani Sennyey de Kys Sennye confirmati et electi episcopi ecclesiae Vesprimiensis, locique eiusdem comitis perpetui, consiliarii nostri et aulae nostrae per Hungariam cancellarii in civitate nostra Vienna Austriae die decima mensis Maii anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo nono, regnorum nostrorum Romani decimo, Hungariae et reliquorum undecimo, Bohemiae vero anno duodecimo, reverendissimis et venerabilibus in Christo patribus, dominis Petro Pazmany metropolitanae Strigoniensis et Joanne Thelegdy Colocensis et Bachiensis ecclesi[arum canon]ice unitarum archiepiscopis, Joanne Pyber electo Agriensis, Emerico Lossy electo Varadiensis, Francisco Ergelio Zagrabiensis, Stephano Szentandrasy de Czikamadeffalua electo Transylvaniensis, antelato Stephano Sennyey Vesprimiensis, Paulo Dauid de Felestal electo Vacziensis, Georgio Draskou[ith] de Trakostian electo Quinqueecclesiensis, Nicolao Dallos electo Jauriensis, dicto Joanne Thelegdy administratore Nitriensis, Gregorio Nagyffaluy electo Sirmiensis, Joanne Posgay electo Boznensis, Joanne Iuanczi electo Tinniniensis, Georgio Dubowsky electo Chianadiensis, comite Vincentio Zucconi Rosonensis, fratre Joanne [Ba]ptista Agatich electo Segniensis et Modrusiensis ecclesiarum episcopis ecclesias 69

Next

/
Thumbnails
Contents