Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

IV. munkácsi Deák, másként Kopasz Ferenc, 1624

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 62 2020. 11. 18. 7:06:31 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Gabriel Dei gratia Sacri Romani Imperii et Transsylvaniae princeps, partium regni Hungariae dominus, siculorum comes ac Oppuliae Ratyboriaeque dux etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium dominorum consiliariorum nostrorum serenitati nostrae humilimam propterea factam intercessionem, tum vero attentis et consideratis fidelitate fideliumque servitiorum 96 meritis agilis FRANCISCI LITERATI alias KOPASZ DE MUNKACZ, quae ipse fideliter et summa cum animi sui promptitudine et alacritate, praecipue in aula ac sub capitaneatu magnifici Casparis Zunyogh de Budetin certorum militum nostrorum campestrium ac arcis et praesidii nostri Köuariensis,97 suppremi capitanei, fidelis nobis syncere dilecti, exhibuit et impendit ac in futurum etiam pari aut excellentiori animi synceritate, magnitudine et prosperitate exhibiturum et impensurum non ambigimus, eundem igitur Franciscum Literatum alias Kopasz de speciali nostra gratia et potestatis nostrae plenitudine e statu et conditione ignobili ac plebea in qua natus est hactenus et extitit eximimus ac in coetum et 96 Munkács, ma Mu kacsevo, város Ukrajnában, a Kárpátaljai területen. ■ Munkács, today Mukachevo, a city in the Transcarpathian oblast of Ukraine. ■ Мункач, нині Мукачево, місто в Закарпатській області України. 97 Kővár vára Kővárvidék székhelye volt, majd Közép-Szolnok vármegye része lett. Ma Berkeszpataka község része (Berchezoaia, Máramaros megye, Románia). ■ The Castle of Kővár was the seat of the district of Kővár, later it was incorporated into Közép-Szolnok county. Today it is situated in the territory of the village Berchezoaia, Maramureş county, Romania. ■ Замок Кевар був центром округу Кевар, пізніше він був включений до складу Кезеп-Сольнокскої жупи. Сьогодні він розташований на території села Беркезоая, Марамурешська область, Румунія. numerum verorum regni nostri Transsylvaniae partiumque eidem annexarum nobilium duximus aggregandum, annumerandum, cooptandum et adscribendum, annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipse a modo in posterum futuris quoque et perpetuis semper temporibus omnibus illis gratiis, privilegiis, indultis, libertatibus, honoribus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus coeteri veri regni nostri Transsylvaniae partiumque eidem annexarum nobiles, hactenus quomodolibet de iure et ab antiqua consuetudine usi sunt et gavisi utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possit, haeredesque et posteritates ipsius utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsum exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium veraeque nobilitatis signum haec arma seu nobilitatis insignia, scutum videlicet militare castanei coloris, in cuius campo sive area homo integer variis hinc inde apparamentis praecipue nodis aureis exornatis, indutus vestibus rubris, nigro item equo assidens generoso iussaque sui imperantis exequens domini capitanei e medio castrorum hostilium in admirationem utriusque partis vivum sub brachio suo synistro hostem cathafractum reportare, manu vero dextra pugionem sanguine hostili tinctum convertere ac reponere, ibidemque triumphasse conspicitur, supra scutum galea militaris clausa est posita, quam contegit diadema regium gemmis unionibusque variegatum, supra quam petasus nuncupatus pennis struthionum ornatus apparet, ex cono vero galeae teniae sive lemnisci hinc flavi et rubri, illinc coerulei et 62

Next

/
Thumbnails
Contents