Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)
IV. munkácsi Deák, másként Kopasz Ferenc, 1624
beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 63 2020. 11. 18. 7:06:31 argentei98 coloris utramque scuti partim 99 pulcherrime ambiunt et exornant (prout haec omnia in principio sive capite praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus recte depicta esse cernuntur) eidem Francisco Literato alias Kopasz ipsiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda, conferenda et concedenda duximus, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipse a modo in posterum futuris et perpetuis semper temporibus eadem arma seu nobilitatis insignia instar aliorum regni nostri Transsylvaniae partiumque eidem annexarum nobilium sub iis iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus ut idem vel natura, vel ex consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent ubique in praeliis, certaminibus, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis et aliis omnibus quibusvis exercitiis militaribus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexillis, clypeis, tentoriis, domibus, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae ac syncere100 nobilitatis titulo (quo eum ac haeredes ipsius utriusque sexus universos ab omnibus cuiuscunque status, conditionis, honoris, ordinis, dignitatis et praeminentiae101 hominibus qualescunque existant, dici, nominari, haberique et reputari volumus) ferre, gestare illisque, uti, frui et 98 A szöveg jobbról a rany–vörös, balról kék–ezüst sisaktakarókat ír, de a miniatúrán a megszokott kék–arany, vörös– ezüst kombináció látható. ■ The text describes the mantlings as to the dexter Or lined Gules to the sinister Azure lined Argent, but on the miniature they are depicted as to the dexter Azure lined Or to the sinister Gules lined Argent, as usual. ■ У тексті намет описано, як праворуч золотий з червоним, ліворуч синій зо срібним підбиттям, але у мініатюрі зображено праворуч синій з золотим, ліворуч червоний зо срібним підбиттям. 99 Recte: partem 100 Recte: syncerae 101 Recte: praeeminentiae gaudere possit ac valeat, haeredesque et posteritates ipsius utriusque sexus universae valeant atque possint, imo damus et conferimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras pendentis et authentici sigilli nostri munimine communitas et roboratas, eidem Francisco Literato alias Kopasz ipsiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis dandas duximus et concedendas. Datum in libera ac montana civitate nostra Novizoliensi die duodecima mensis Januarii, anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo quarto. Gabriel mp. Stephanus Kowáchoczy cancellarius mp. A plicán jobboldalt / On the upfold to the right / На загині праворуч: Anno 1624 feria secunda proxima post dominicam Sexagesimae [in] possessione Ardo instante sede iudiciaria comitatus de Beregh praesentes literae privilegiales serenissimi principis domini domini nostri benignissimi exhibitae et praesentatae sunt ac per nos publicatae [...] dictusque introscriptus in medium nostrorum verorum nobilium acceptatus et annumeratus exstitit. Actum ut supra per me, notarium sedis m.p. 63