Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

I. nagyari Ferenczy Gáspár, 1590

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 39 2020. 11. 18. 7:06:16 ex scuti vero sinistro superiori angulo nubes provolui, ex eaque brachium humanum armis indutum, incurvatim protendi et mucronem nudum, manu capulotenus fortiter apprehensum vibrare conspiciuntur, scuto impositam galeam militarem clausam, regia corona, tres pennas sive cristas strutionis, duas caelestini, intermediam vero crocei coloris producente ornatam, a summittate86 vero sive cono galeae laciniis seu lemniscis hinc aurei et caelestini, illinc rubri et albi colorum in scuti oram defluentibus, illudque decenter exornantibus (prout haec omnia in capite seu principio praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus recte depicta esse cernuntur) eidem Gaspari Ferenczy de Nagyar ac per eum annotato Georgio similiter Ferenczy filio, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et conferenda, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi sicuti antea ita a modo imposterum quoque futuris semper temporibus, eadem arma sive nobilitatis insignia instar aliorum regni nostri Hungariae partiumque ei subiectarum nobilium, sub iisdem iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus iidem vel natura vel ex consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent ubique in praeliis, certaminibus, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis ac aliis omnibus et quibusvis exercitiis militaribus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, auleis, annulis, vexillis, clypeis, tentoriis, domibus, sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae et sincerae nobilitatis titulo (quo eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus 86 Recte: summitate universos ab omnibus cuiuscunque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae homines existant, denuo insignitos dici, nominari haberique et reputari volumus) ferre, gestare, illisque uti, frui et gaudere possint et valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint, imo damus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communitas eidem Gaspari Ferenczy de Nagyar ac per eum dicto Georgio similiter Ferenczy filio suo ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose dandas duximus et concedendas. Datum in arce nostra regia Pragensi decima quinta die mensis Junii anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo, regnorum nostrorum Romani decimo sexto, Hungariae et aliorum decimo nono, Bohemiae vero anno similiter decimo sexto, venerabilibus in Christo patribus, dominis Gaspare Ztankowachky Zagrabiensis, Martino Pethe de Hethes Varadiensis, Joanne Kutassy Quinqueeclesiensis, Francisco Forgach electo Vesprimiensis, Stephano Mathissy Vaciensis, Stephano Feierkewy Nitriensis, Paulo Zegedino Chanadiensis, fratre Stephano Tarnovio Sirmiensis, Joanne Cheöreődy Tininiensis et Antonio de Dominis electo Segniensis et administratore Modrusiensis ecclesiarum episcopis ecclesias Dei faeliciter gubernantibus, Strigoniensis, item Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum metropolitanis, necnon Agriensi, Transsylvaniensi, Jauriensi et Boznensi cathedralibus sedibus vacantibus, item spectabilibus 39

Next

/
Thumbnails
Contents