Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

I. nagyari Ferenczy Gáspár, 1590

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 38 2020. 11. 18. 7:06:16 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Rudolphus secundus Dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, Wirtembergae et Thekae, princeps Sueviae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kiburgi et Goritiae, landgravius Alsatiae, marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum, Burgoviae ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et Salinarum etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humilimam supplicationem nostrae factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri nobilis GASPARIS FERENCZY DE NAGYAR,84 quae idem Sacrae primum regni nostri Hungariae Coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum diversitate fideliter exhibuisse et impendisse ac in futurum quoque exhibere et impendere velle dicitur; cum igitur ob hoc, tum vero ex gratia et munificentia nostra regia (qua quosque de nobis et republica Christiana benemeritos ac virtutis colendae studiosos, antecessorum nostrorum divorum quondam Hungariae regum exemplo prosequi, eisque certa virtutum suarum monimenta, 84 Nagyar, ma közsé g Szabolcs-Szatmár-Bereg megyében, a Fehérgyarmati járásban. ■ Nagyar, today a village in Szabolcs-Szatmár-Bereg county, District of Fehérgyarmat. ■ Надяр, нині село у Саболч-Сатмар-Березькій області, у Фехердярматському районі. quae ad maiora quoque praestanda eos incitare possent decernere consuevimus) eundem Gasparem Ferenczy de Nagyar ac per eum Georgium similiter Ferenczy filium eiusdem, qui etiam antea nobilibus parentibus orti et libertate nobilitari semper gavisi esse dicuntur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali denuo in caetum et numerum verorum et indubitatorum regni nostri Hungariae partiumque ei subiectarum nobilium duximus cooptandos, annumerandos et adscribendos, annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi sicuti antea ita a modo quoque imposterum omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis, libertatibus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus caeteri veri et indubitati regni nostri Hungariae partiumque [ei s]ubiectarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possint et valeant haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibite85 gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium veraeque et indubitatae nobilitatis signum haec arma sive nobilitatis insignia, scutum videlicet militare erectum caelestini coloris, cuius fundum triiugis viridis monticulus occupat, ex cuius eminentiori iugo tres ramusculi virides excrevisse ac singulus singulam rosam rubram producere, 85 Recte: exhibitae 38

Next

/
Thumbnails
Contents