Zsoldos Attila (szerk.): Hercegek és hercegségek a középkori Magyarországon. Konferencia Székesfehérváron 2014. szeptember 20. - Közlemények Székesfehérvár történetéből (Székesfehérvár, 2014)

B. Halász Éva: 14. századi hercegek és hercegnők oklevelei

14. SZÁZADI HERCEGEK ÉS HERCEGNŐK OKLEVELEI Nos Stephanus Dei gratia totius Sclauonie, Croatie et Dalmatie dux memorie commendantes tenore presentium significamus, quibus expedit, universis, quod cum in 1353. máj. 1. octavis festi beati Georgii martiris proxime iam elapsis Ladislaus filius Mychaelis, Bazarad et Briccius fratres sui ac domina Rusa consors eiusdem Ladislai necnon Iohannes et Blasius filii Valterii de Planicha, ut in causam attracti contra Lachou filium Ladizlai filii Pousa actorem existentem in facto possessionis Kanizka vocate in districtu Ryche comitatus Crisyensis habite, iuxta continentiam litterarum Petri quondam vicebani, prout ex tenore earundem extitimus informati, instrumenta exhibere debuissent ipsisque octavis occurentibus prefato Ladizlao filio Mychaelis pro se personaliter, pro aliis vero predictis consorte et fratribus suis cum sufficientibus litteris procuratoriis ab una, predicto enim Lachou personaliter parte ex altera coram nobili viro, magistro Iohanne filio Peteuch comite nostro Crisyensi comparentibus, idem Ladislaus filius Mychaelis quasdam litteras privilegialiter sigillatas de rege Ladizlao, inclite recordationis progenitore nostro karissimo loquentes, predictus etiam Lachou in contrarium earundem similiter litteras privielgiales ipsius domini Ladislai regis contra invicem exhibuissent, ipse siquidem magister Iohannes falsitatem ipsarum litterarum privilegialium ab eodem Ladislao rege loquentium per eundem Ladislaum filium Mychaelis tam pro se, quam pro eisdem fratribus et consorte sua exhibitarum recognoscens, litteralia instrumenta utrarumque partium, utputa dicta privilegia et litteras causidicas, sicut ipsius incumbebat officio, ob maioris iustitie observantiam ad comprobationem et exa[men] falsitatis dictarum litterarum privilegialiter confectarum de ipso domino Ladislao rege loquentium erga se reservasset nostroque demum litteratorio suscepto edicto ipsam causam inter easdem partes [in fJacto premisse possessionis Kanizka dicte suscitatam in eodem statu, simul cum dictis litteralibus munimentis ad comprobationem falsitatis ipsarum litterarum privilegialiter sigillatarum de Ladislao rege loquentium per eundem Ladislaum, ut premit [titur, in] sua tratrumque suorum et domine consortis sue personis exhibitarum erga se reservatis ad congregationem nostram generalem universis nobilibus et possessionatis hominibus necnon cuius [cunque status] et condicionis nostris regnicol[is in dicto regno nostro Sclauonie] constitutis et exsistentibus, in quindenis festi beati 1353. máj. 8. Georgii martiris Zágrábié celebratam, nostre necnon magnifici viri Nicolai filii Stephani dictorum regn[orum totius] Sclauonie et Croatie bani ac magistri Geo[rgii aul]e nostre prothonotarii et comitis de Orbaz vice nostre persone ad faciendam dictam congregationem iudicum delegatorum, iuratorum etiam assessorum et universorum nobilium p [rescripte] congregationis definitive sententie ad examen [retulisset] ipsasque litteras utrarumque partium erga se, ut prefertur, reservatas nostro necnon eorundem iudicum nostrorum ac universitatis nobilium predictorum eiusdem congregationis nostr[e] conspectui suo sigillo incluso presentasset expansisque [ipsis] litteris memorato Lachou actore personaliter, ipso vero Ladislao filio Mychaelis modo premisso pro se personaliter pro dictis autem fratribus et consorte suis cum litteris procuratoriis capituli Chazmensis ecclesie et ipsis litteris omnibus perlectis et per eundem Lachou exhibitis instrumentis, quarum per tenores prefatam possessionem Kanizka quondam Dominici filii Athanyas extitisse et demum ob notorem criminem ipsius Dominici eadem possessione regiis manibus redundata Iohanni filio Nicolai de Gerzenche ex regia collatione pertinuisse ab eodemque Iohanne emptionis titulo sibi devolutam affuisse 166

Next

/
Thumbnails
Contents