Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

87 quae intuitu massae necessario, et indilate fieri oportet, disponere, respectivo Judicio districtuali incumbit. §. 29. Inventarii confectio, et quaevis minoris momenti functiones etiam Primori Communitatis delegari possunt. — Sect. 2-a. De mortis casu assumendo §. 33. Judicia districtualia curare tenentur; ut singuli in Districtu occur­rentes mortis casus indilate referantur de regula per Primorem Communitatis. §. 44. Facta obsigillatione tenetur Judicii Deputa­tus aes paratum, aurea, et argentea supellectilia, et pretiosa, item Status publici passivas, et privatas obligatoriales, nec non omnia majoris momenti documenta C.R. Judicio, a quo deputatus est, re­signare, cunctis prius tenore §. 47-mi ab eodem Deputato in elen­chum ab ipso subscribendum, et haeredibus, vel massae curatori resignandum, redactis. §. 55-o. Animarum Curatorum posthuma documenta, et libri officiosi, uti sunt: Matricae Baptisatorum, Copu­latorum, et Mortuorum, Protocolla ad res ecclesiae, et functiones ecclesiasticas attinentia, documenta ecclesiae, vel parochiae, quorsum referas: omnes litteras fundationales, obligatoriales, item ecclesiae, vel parochiae jura explicantia acta publica, nec non privata, res conscientiae, vel disciplinae concernentia, jam occasione assumendi mortis casus a massa segreganda, in elenchum referenda, et de­putato ad hunc finem ecclesiastico Cominissario erga hujus rever­­sales resignanda sunt. Hic Commissarius vel ad primani jam in aedo parochiali suscipiendam inventationem accersendus, vel re­­signatio praeallatorum post dictam inventationem indilate instituenda est. — Sect. 5-a. Do conficiendo Inventario. §. I05-o. Si defunctus ecclesiastico beneficio provisus erat, Commissarius ecclesiasticus, qui confectioni inventarii intersit, accersendus erit, in cujus prae­sentia proprietas beneficii a proprietate defuncti secernenda, acutra­­que in distinctum elenchum referenda est. Hac occasione ad du­ctum documentorum fundationalium, et inventarii parochialis eruenda, et si necessarium foret, per rei peritos determinanda est summa beneficio e massa competens, vel huic exinde retribuenda. Insuper inventarii conficiendi tempus insinuetur Patrono, qui erga proprias suas expensas comparere poterit.“ Cum haec lex novella universalis sit, adeoque ad massas Ec­clesiasticorum eadem, qua Secularium ratione attineat; cumque hoc ex obtutu casum mortis ecclesiasticae personae assumere, testa­mentum ejusdem aperire, ac publicare, massam inventare, obsigil­­lare, et — cum quibusdam cautelis — pertractare ad C. 11. Judi­cium districtuale pertineat: relate ad Officium Commissarii eccle­siastici, quem de ordine Viee-Archidiaconum respectivi Districtus esse volumus, sequentia constituimus: l-o. Commissarius ecclesiasticus in sensu cit. Instr. §§. 55—i et 105—i. tempore per C. R. Judicium districtuale designando ad fa-

Next

/
Thumbnails
Contents