Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
88 dem loci excurrat conscriptioni posthumae massae interfuturus, documenta ad ecclesiam, parochiam, et fundationes pias attinentia, signanter instrumenta fundationalia, et obligatoriales, item protocolia, et matricás ecclesiae, nec non omnia, ad jura, vel officia parochiae pertinentia acta a C. K. Judice districtualia, vel ejus Deputato erga reversales ad se recepturus, et in triplum elenchum redacturus. 2- 0. Commissarii ecclesiastici est cassam ecclesiae, et fundationum piarum in praesentia Judicis districtualis, vel ejus Deputati, item Aeditui revidere, quid in ea aeris parati specifice designandi contineatur? adnotare, et integram summam erga proprias reversales percipere apud se, vel alio securo loco custodiendam. Svadetur eidem Commissam, ot per procedentem Judicem, vel ejus Deputatum, et Aedituum sibi testimoniales extradari procuret super eo: quod designata summa nec majorem, nec minorem perceperit, his enim munitus occasione futurae resiguationis quantitatem summae tradendae facile edocebit. 3- 0. Ejusdem est intendere, ut fundi instructi objecta, utpote: libri, supellectilia, lectisternia, vasa culinaria, frumentum, pecora, vel aes paratum a massa defuncti segregentur, et in triplum elenchum consignata custodiantur; item ut secundum antiquam Ecclesiae consvetudinem defuncti quidem Parochi breviarium, baculus, et pileus; Cooperatoris vero breviarium in signum honoris, et subordinations Yice-Archidiacono tradantur. 4r-o. Commissarius ecclesiasticus defectus, vel deteriorationes in fundo instructo observatos e massa defuncti ita proeurabit recompensandos, ut fundus instructus in eundem statum, in quo defunctus olim percepit, restituatur; pariter defectus, qui in peculio ecclesiae, vel fundationum piarum, ductu librorum rationum ecclesiae , et piarum fundationum, necnon libri manualis, in quo currentes perceptiones, et erogationes adnotari solent, detegerentur, necnon neglectas reparationes, aut respective deteriorationes in aedificiis parochialibus, sylvis et hortis, quae defuncti negligentiae, vel voluntariae depopulationi adseribi possent, rite aestimari, in statum massae passivum inferri, et exinde redimi procuret. 5- 0. Commissarius ecclesiasticus tenetur testamentum in authentica copia per Judicem expediendum curare, et eo mediante legata in bonum ecclesiae, et piarum fundationum facta coram S. Sede edocere. 6- 0 Idem Commissarius ecclesiasticus tenetur legata in pios fmes facta, in quantum eorum administratio ad Successorem in beneficio, aut quodcunque Officium ecclesiasticum spectabit, secundum testamenti puncta exsolvenda, sibique resignanda procurare: ac pro Seminario, Fundo dioecesano, et Institutis deficientium Sacerdotum, Surdomutorum Vaciensi, et Coecorum Pestiensi, si horum te-