Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
86 clesiasticorum Seminario Cleri Junioris, Instituto Sacerdotum Deficientium, ac Fundo dioecesano quidpiam in suo testamento — proportione ad suam substantiam habita — leget. Quodsi qUis nihil legaverit, ex ejusdem substantia posthuma adminus 2 fi. CM. pro singulo dictorum Institutorum detrahi volumus. Svademus insuper, ut Testatores Institutorum piorum Vaciensis Surdo-mutorum, etPestiensis Coecorum, quemadmodum et altaris in Seminarii Sacello constituti, ex gratorum Alumnorum oblatis conservandi, et necessaria supellectili providendi memores sint. Ut vero omnia circa ultimas Defunctorum voluntates, et relictam substantiam, juste, et ordinate serventur; statuimus: Ut quamprimum Ecclesiasticorum quispiam lethali morbo decubuerit, Vice-Archidiaconus, cum maxime vicino Parocho eum accedat, atque tam ad suscipienda morienlium sacramenta, ac testamentum condendum, quam ad beatam mortem per opportuna subsidia disponat. Ac primum defunctus fuerit; idem Vice-Archidiaconus quempiam Sacerdotem seu secularem, seu regularem jurisdictione spirituali provisum parochiae Administratorem constituat, qui tum in spiritualibus, tum in temporalibus usque ulteriorem nostram provisionem parochiae curam gerat. Curet dein, ut funus decenter quidem, sed absque superfluis sumtibus apparetur, illud pie ipsémét Yice-Archidiaconus, velut Ecclesiasticorum sui Districtus Parochus comitetur, solennesque exequias perficiat. Pro comitatu funeris unum aureum, pro exequiis pariter aureum unum ex massa defuncti posthuma percepturus. CAPUT XXIV. De munere Ecclesiasticorum Commissariorum penes conscribendas, et exequendas posthumas Ecclesiasticorum massas, item dividendos inter decedentes, et succedentes Curatos beneficiorum Proventus. In provisoria Instructione intuitu negotiorum juridicorum extralitigiosorum in Hungária, Croatia, Slavonia, et VojvodatuServiae inde a 1-ma Maji a. 1853 inchoando administrandorum ab Exc. C. R. Ministerio Justitiae die 17-ma Decembris a. 1852 edita Cap. II. De pertractatione massarum posthumarum Sect. 1-ma §. 20. constituitur: „In pertractanda posthuma massa C. R. Officia judiciaria procedere tenentur. §. 27. Casum mortis assumere, massam posthumam obsigillare, testamentum aperire, et publicare, ac omnia,