Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

85 praescriptas observent. Cujus huc facientes §§. hic exponimus. — „Qui de rebus suis scriptam dispositionem facere intendit, et qui­dem absque testibus, debet testamentum, vel codicillum proprio pugno scribere, et nomen manu propria subscribere, exposito dato loci, et temporis. §. 578. Testamentum aliena manu scriptum testator propria manu subscribat, est necesse. Porro testator coram tribus testibus — adminus duorum simullanea praesentia requiritur — scriptum tale pro sua ultima voluntate declaret Denique requiritur, ut testes vel intus, vel extus se subscribant qua tales, sed semper in ipso testamento non autem in aliquo involucro. Non est opus, ut te­stis continentias testamenti sciat. §. 579. Nota. Non requiritur ergo appressio sigilli, charta stigmati­­sata, testes peculiariter requisiti. Qui vivo vocis oraculo testatur, is coram tribus testibus ido­neis simultanee praesentibus, et pro ejusmodi testificatione qualifi­­catis, quod in persona testatoris error, vel fraus neutiquam inter­venerit, voluntatem suam serio declarandam habet. Non quidem necessarium, consultum tamen est, ut testes juvandae memoriae causa voluntatem testatoris ipsimet, vel per alios scripto communi, vel quilibet pro se distinctim mox consignent. §. 585. Ad hoc, ut testamentum orale sit validum, relate ad interes­­satorum desiderium requiritur trium testium consona fassio, vel si unus e tribus testibus jam audiri nequiret, adminus duorum reli­quorum. §. 586. Pro testibus adhiberi nequeunt: l-o. Religiosi. 2-o. Sexus se­­quioris personae. 3-o. Juvenes infra 18 annos constituti. 4-o. Amen­tes, coeci, surdi, surdomuti. 5-o. Linguam testamenti non callentes. 6-0. Qui ob fraudem, et dolos malos jam prius judicati fuerunt. 7-o. Non christiani in testamentis Christianorum. 8-o. Haeres, vel lega­tarius, hujusque conjux, parentes, proles, affines in primo gradu, conventionali. Ad valorem itaque testamenti requiritur, ut illud per testatorem scriptum, vel per testes a nunc recensitis personis di­stinctos solennisatum existat. Quodsi testator ei, qui testamentum scribit, vel hujus uxori, prolibus, parentibus, congenerationalibus, vel ei proxima affinitate nexis aliquid leget; perinde requiritur, ut testamentum ipse testator subscribat, et dein illud tres disinteres­­sati subscribant. §. 591—596.“ Alterum est, ut nisi peculiaris, et gravis causa aliud exege­rit, pias ad causas potissimum testentur. Cum enim Ecclesiastici acquisita sua plerumque ex reditibus beneficiorum suorum habeant; aequitas naturalis exposcit, et strictum Ecclesiae praeceptum exi­git, ut illa non in consanguineos suos, aut familiares profundant, sed in pios fines expendant. Atque hinc statuimus: Ut quivis Ec­

Next

/
Thumbnails
Contents