Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

84 retis, ac vitam vestram apostolicam morte felici claudatis. Non enim sufficit bene coepisse, nisi contingat bene finivisse. Son quaeruntur in Christianis tanto minus in Clericis, initia; sed finis, et perseverantia. Paulus male coepit, sed bene finivit. Judae laudantur initia’, sed finis proditione damnatur. S. Hier. I. 1. contra J ovin. Omnes quidem virtutes coronam merentur; sed sola perseverantia coronatur dicente Domino: qui persevera­­vérit usque finem, salvus erit. Matth. 10. v. 22. Itaque Fra­tres mei dilecti, cum Apostolo vos alloquimur, stabiles estote, et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes, quod labor vester non est inanis in Domino. 1. Cor: 15. v. 58: Aspicite in auctorem, et consummatorem fidei Jesum, qui propo­sito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contemta ; Hebr. 12. v. 2. atque ejus exemplo ad spem melioris vitae vos erigite, dum in hoc mundo taedia, molestias, et adversitates patimini. Reco­gitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semet ipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris defi­cientes : nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes. Ibid. v. 3. 4. Nondum bona fortunae, famam, et vitam pro gloria Dei, et salute animarum dedistis; et si etiam dedissetis, si omnia fecissetis, quae praecepta sunt vo­bis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, feci­mus. Luc. 17. v. 10. Perpendite imminentis mortis certitudinem, et incertitudinem. Certitudinem quidem, quod statutum sit homi­nibus semel mori. Hebr. 9. v. 27. Incertitudinem vero, quod ignoretis, qua die, et hora, quo loco, et modo sitis morituri. Atque hinc omnem totius vitae vestrae curam, et sollicitudinem eo dirigite, ut beatam mortem occumbatis. A morte nimirum pendet vestra felix, vel infelix aeternitas. Hanc bene oppetiisse, est ae­ternum vos salvos esse: hanc male obiisse, est aeternum periisse. Quapropter omnes in Domino hortamur, rogamus, et obsecramus, ut seu florenti, seu provecta aetate sint, ad mortem tempestive se praeparent, atque vitam talem ducant, per quam parati, et prompti sint ad moriendum omni tempore. Et cum ad bene, et prudenter e vita migrandum non de rebus solum animae, sed etiam de temporalibus providere condu­cat : cunctis consulimus,' ut juxta potestatem a legibus regni no­stri, clementissimisque C. R. resolutionibus sibi concessam, ante vitae suae exitum, imo ante mortalem infirmitatem, dum sani, et vegeti sunt, de propriis acquisitis suis testamentum condant. Si namque antea de rebus suis disposuerint: in ultimo morbo ab in­genti sollicitudine erunt liberi, poteruntque animae negotio unice vacare. Circa condendum vero testamentum duorum quemlibet ad­monemus. Primum est, ut solemnitates per Codicem Civilem Austr.

Next

/
Thumbnails
Contents