Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
70 haec habentur: „Ceterum quocunque demum modo mixta haec Matrimonia citra Ecclesiae dispensationem, et necessarias cautiones, sive per passivam catholici Parochi praesentiam, sive coram acatholico Ministro contracta fuerint; illud Episcopis, et Parochis Sanctitas sua magnopere commendat, ut omni pastorali sollicitudine catholicum conjugem, ad patratae culpae detestationem, congruamque poenitentiam opportune conentur excitare, eumque solcrter adducant ad obligationes implendas, quibus gravissime tenetur, illam praesertim, quae est de catholica universae prolis educatione, impense curanda. Quae si ex voto contingant, adeoque constet eum revere resipuisse, paratumque esse ad opportunam, quoad valuerit, reparationem scandali, tunc sane poterit ipse sacramentorum Ecclesiae particeps fieri.“ Cum igitur sub expressione -Citra Ecclesiae dispensationem, et necessarias cautiones“ Reversales intelligi debeant; ideo mulier catholica, quae absque impetratis a sponso acatholico Reversalibus sive sub assistentia Parochi catholici passiva, sive coram acatholico Ministro Matrimonium mixtum initura culpam patrare intendit, nec sacramentaliter absolvi, nec ad s. communionem admitti poterit. Si tamen post aliquod ab inito Matrimonio tempus per Parochum catholicum officiorum suorum, inprimis procurandae catholicae utriusque sexus prolium educationis admonita in se redeat, et sincera admissae culpae poenitentia tangatur, et malum a se causatum pro viribus reparare studeat, licet omnia impedimenta superare nequeat, absolvenda est. CAPUT XV. De Stola, seu Eleemosyna pro sacramentorum, et sacramentalium administratione, aliisque Praestationibus parochialibus. Cum Redemtor noster Apostolos Suos ad praedicandum, divinaque sua dona in homines effundenda mittens, hoc inter alia iis praeceptum dederit, ut pro praedicatione, aliorumque Operum, ac miraculorum patratione nihil temporale acceptarent; gratis accepistis, gratis date: Math. 10. ». 8. ex spiritu Christi, et Ecclesiae cuperemus quidem maximopere, ut pro sacramentorum, et sacramentalium administratione nulla Eleemosyna, seu Stola a quoquam desumeretur. Verum quoniam parte ex una divino effato: dignus est operarim ciho suo, Math. 10. r>. 10, et qui altari deserciunt, cum altari participant, 1. Cor. 9. v. 18. ex altera vero Ministri altaris congruam