Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

71 subsistentiam aliunde non habent: Ecclesia dura necessitate com­pulsa, contra primas suas severas sanctiones posterioribus saeculis tandem admisit, ut Clerici pro nonnullis sacramentis, et sacramen­­talibus, tamquam pro sui subsistentia, aliquid a fidelibus non solum sponte oblatum accipere, sed etiam tamquam debitum exigere pos­sint. Quare omnibus Parochis, et parochiarum Administratoribus serio mandamus, ut nonnisi ab eorum sacramentorum, et sacra­­mentalium administratione Stolam recipiant, a quibus lex, aut con­suetudo Regni nostri Hungáriáé recipi sustinet. Nimirum a baptis­mate, introductione puerperae, a copulatione, ab introductione, seu benedictione neo-nuptae, a sepultura, a solemn requiem, alioque missae sacrificio, atque a benedictione domorum. Ab aliis autem sacramentis, aut quibuscunque obsequiis spiritualibus, inprimis a confessione, aut communione paschali, s. viatico, et extrema unctione non solum nihil exigere, verum etiam ad vitandam omnis avaritiae notam nec sponte oblatum acceptare praesumant. Et si alicubi prava consuetudo ab aliis, quam enumeratis quidpiam exigendi, aut acci­piendi invaluisset, eam, velut corruptelam, absque mora penitus, et in perpetuum intermittant, ac tollant. In sensu Intimati per Exc. C. R. Ministerium Cultus, et P. Institutionis die 23-a Aprilis a. 1852 Nro lS41/i3M editi stolares competentiae , numerica illarum quan­titate, quae in Conscriptione a. 1802 determinata fuerat, immutata manente, inde a 1-a Julii a. 1852 in Conv.Mon. persolvendae sunt. — Extranei pro servitiis parochialibus duplam Stolam pendunt, item nobiles — nisi sint Patroni — horumque servi tesserati, tum of­ficiales dominales, et generatim tales, qui a pendendo lecticali immu­nes sunt. Matrimonio gregariorum militum, praehabito tamen ne­cessario eatenus indultu, citra desumtionem Stolae Parochi, et Ad­ministratores assistere tenentur. Int. dd-to 13-ae Oct. 1777 Nro. 5473. Titulo Stolae liberae nonnisi duplam simplicis, seu ordinariae; pro testimoniis autem baptismi, matrimonii, aut sepulturae, expe­diendis quantitati occasione visitationum canonicarum determinatae insistatur, in defectu autem talis determinationis taxa Stolae a baptis­mo, copulatione, et sepultura obvenienti par desumatur. Dum autem quis extra parochiam baptisari, copulari, aut sepeliri desideraverit, Stolam quidem competentem suscipiant, sed praeter hanc pro te­stimonialibus, seu dimissoriis literis nullam solutionem postulent. Cunctis insuper magnopere commendamus, ut in Stola, aliisque ju­ribus parochialibus exigendis non sint duri exactores; cum omni­bus de iis humane tractent; cum miserabilibus personis misericor­diter, ac liberaliter agant, et quantum possibile fuerit, praestationes suas domales, seu lecticales quascunque non per se, sed per alios, utpote judices locorum, aut aedituos ecclesiarum colligant. Expe­rientia quippe frequens docuit, eos Parochos, qui propria in persona

Next

/
Thumbnails
Contents