Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

66 Antequam Matrimonium contrahatur, sponsi ter a proprio Pa­rocho continuis diebus festis, et dominicis in ecclesia intra Missarum solennia — non autem tempore litaniarum, aut plane feriatis die­bus, etiamsi copiosior esset populi coniluxus — publice denuncien­­tur. Si vir, et mulier sint diversae parochiae, denunciationes in utraque fiant. Denunciationes hae repetantur, si post factas pro­mulgationes intra duos menses Matrimonium non contrahatur. Si rationabiles adsint causae, recursus pro dispensatione a bannis ad Nos, vel Ven. Consistorium nostrum adornari poterit. Sunt vero tales causae: Status praegnans spousae, hincque metuenda ejus dif­famatio, et pudor; periculum seductionis; angustia temporis; pudor, et confusio, quam timent sponsi ob disparitatem in aetate, et condi­tione; dignitas personarum in Principibus, et Magnatibus, quorum impedimenta sunt plerumque magis nota; singularis utilitas, et com­moditas spiritualis, vel temporalis contrahentium; Matrimonii mali­tiosa impeditio; necessitas accelerandae copulationis ob multitudinem prolium alterutrius partis, vel respectum oeconomiae. Pro dispen­satione a bannis in favorem diversarum parochiarum sponsorum de regula Parochus sponsae, diversarum Dioecesium vero utriusque partis Parochus ad respectivum Ordinariatum recurrit. Cum Matrimonii impedimenta in quibusdam casibus sufficien­tibus ex rationibus via dispensationis tolli possint; ideo non cohi­bemus Parochos, et parochiarum Administratores in casibus speci­alibus, dum videlicet sufficientes svadent rationes, ad Nos pro con­cedenda, vel procuranda dispensatione ab impedimentis quibusdam recurrere. Sunt autem tales rationes: Defectus, et raritas conjugis pro conveniente Matrimonio extra consanguineos, aut affines; an­gustia loci, id est, exiguus numerus familiarum in loco degentium, oh quem optio eligendi conjugis exigua est; viduitas alterius par­tis prolibus gravatae; aetas sponsae superadultae; defectus dotis; bonum pacis in familia; conservatio bonorum, seu divitiarum in eadem familia; excellentia meritorum Ecclesiae praestitorum; item si per Matrimonium lites, aut discordiae in familia serpentes so­piantur; periculum seductionis, aut perversionis; evitatio, aut sup­pressio scandali, e. g. si ex fragilitate oratores se cognoverint, vel saltem ob nimiam familiaritatem de hoc sit sermo, vel suspicio vulgi, ut si oratori non nubat mulier, mansura sit diffamata, et innupta, item periculum perseverantiae in peccato, nisi dispensatio conceda­tur, nec non metus defectionis a fide. — Si igitur ex adductis mo­­tivis partes secus impeditae Matrimonium inire parant, dummodo impedimentum non fuerit absolutum, ex quo videlicet dispensatio concedi non solet, aut non potest, Curati Csi sponsi diversarum sunt parochiarum, aut Dioecesium, tunc Curatus sponsae recurrentis, vel recursum promoventis iu se assumet vices,) ad Nos, vel Ven. Con-

Next

/
Thumbnails
Contents