Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

59 delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias ab­stergit, et aegroti animam allédat, et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus subleva­tus, et morbi incommoda, ac labores levius fert, et tentationi­­bus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit, et sanita­tem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequi­tur. Trid. Sess. 14. c. 2. de Extr. Unet. Hac de causa suos commoneant, ut quamprimum vitae periculum animadverterint, an­tequam sensibus destituantur, se, aut alium Sacerdotem fine hujus sacramenti suscipiendi advocari curent, ad illud suscipiendum per accuratam confessionem, et s. viatici sumtionem se parent, atque illud maxima divinae misericordiae fiducia recipiant. Eximant ab eorum animis falsam prorsus opinionem, quasi sumta Extrema Un­ctione aut difficilius resanarentur, aut plane citius e vivis excederent; atque doceant, potius per hujus sumtionem non solum animae se consulturos, sed etiam corporis sanitatem nonnunquam recepturos esse. Dum autem Parochi, et parochiarum Administratores ad aegros vocati fuerint, nullo sub praetextu lergiversentur, sed omni tem­pore diurno, et nocturno, sereno, et nimboso, commodo, et in­commodo itinere summa cum promplitudine accurrant, paterna cha­­ritate consolentur, sacramentisque morientium vel absolute, vel con­­ditionate, prout videlicet dispositos invenerint, provideant. Univer­­sim namque omnes moribundos, nisi manifesti peccatores fuerint, ad minus sub conditione absolvant, et extreme ungant eo, quod semper dubitari possit, num per signa vitae, et per ipsos ronchos mortuales haec sacramenta non exposcant. Si enim quovis tempore gregi suo diligenter invigilare, et inservire debent: ultimum certe servitium in mortis articulo quam fidelissime praestare obligantur. Quod si in hoc genere quospiam desidiosos esse, aut plane ex ipso­rum incuria vel sine Baptismo, vel sine morientium sacramentis ali­quos decessisse compererimus, eosdem severissime plectemus. Ve­rum si se Patres, et Pastores animarum esse meminerint; confidi­mus, quod non solum vocati ibunt, sed etiam non vocati de infir­mis parochiae suae inquirent, eos ingenti cum zelo accedent, et solabuntur, neque contenti erunt, eosdem necessariis providisse, sed etiam postea illos visitabunt, salutaribus monitis ad aeternitatem dis­ponent, et animabunt; quin si egentes fuerint, corporali etiam elee­mosyna adjuvabunt. Hac sane ratione bonos Pastores, qui animam suam dant pro ovibus suis, se esse ostendent. Hoc modo summum animarum nostrarum Pastorem Christum Jesum sibi ita propitium reddent, ut hanc ipsorum erga proximos charitatem gratia finali coronet. Postquam autem Deo placuit, quempiam e vivis evocare, solliciti sint, ut corpus defuncti decenter curetur, et debito tempore, et modo terrae mandetur. Hinc ad probandam expositi veram mor-

Next

/
Thumbnails
Contents