Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

60 tern, nullum ante elapsum 48 horarum spatium, ab obitu compu­tandum, sepeliri sinant. Ad praecavendam e contra haeredum mo­lestiam, nullum post idem spatium a sepultura prohibeant; nisi co­gnati, aut aliae graves circumstantiae dilationem exegerint: verum elapsis 48 horis juxta ritum Ecclesiae cum hymnis, et orationibus funus catholicorum, et infantum acatholicorum in superpelliceo, et stola, adultorum vero acatholicorum absque his comitentur, atque nomina defunctorum cum designatione loci, et diei obitus libro mor­tuorum diligenter inscribant. CAPUT XIII. De Ordine. Tametsi Ordinis sacramentum non populum, sed Clericos spe­ctet; nihilominus Parochi, et parochiarum Administratores eum in­forment: in Ecclesia Dei sicut verum sacrificium, ita verum sacer­dotium a Christo Domino institutum, et Hierarchiám ex Episcopis, Presbyteris, et Ministris constantem existere. Trtd. Sess. 23. c. 1. et can. 6. de Sacr. Ordinis. Hujus dignitas, utilitas, et necessi­tas quanta sit, ex eo perspicuum evadit, quod alia sacramenta ab illo ita pendeant, ut sine eo partim confici, ministrarique nullo modo possint, partim solenni caeremonia, religiosoque ritu careant. Quam admirabilis itaque sit Sacerdotum excellentia, quam sublimis po­testas, inde quisque colligat, quod Sacerdotes sint ministri, et in­­ternuncii Dei, qui divinam legem nomine ejus homines edoceant, ipsius Dei in terris personam gerant, et non solum Angeli, sed etiam Dii appellentur; Ps 8t. v. 6. Corpus, et sanguinem Christi con­ficiant, peccata solvant, vel retineant. Math. 18. v. 18. Quae utique dignitas, et potestas omnem humanam rationem superat, neque] ali­quid ei simile in terris inveniri potest. Hinc admoneant suos, ut erga Sacerdotes, velut Patres suos, et Pastores spirituales, per quos salvari possunt, et debent, magna reverentia ferantur, eorum con­siliis, et monitis obtemperent, atque in anima sua timeant Domi­num, et Sacerdotes illius sanctificent; Eccli. 7. v. 31; memores, quod, qui Sacerdotes audit, Deum audiat, qui eos spernit, Deum spernat. Lucae 10. v. 16. Verum maximam sibi, totique Ordini clericali aestimationem, ac venerationem parabunt, si irreprehensi­biles vitae suae exemplo populo praeluxerint. Idcirco iterum hor­tamur omnes, ut sollicite curent, se ipsos probabiles exhibere Deo, operarios inconfusibiles, recte tractantes verbum veritati* 2. Tim. 2. v. 16.

Next

/
Thumbnails
Contents