Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
48 CAPUT De Eucharistia. Nihil sanctius, et admirabilius, nihil dignius, et excellentius, nihil melius, et salubrius habemus in Ecclesia sacramento Eucharistiae, ln hoc Salvator noster divitias divini sui erga nos amoris velut effudit, et memoriam mirabilium suorum fecit. Hoc animarum cibum, quo alamur, et confortemur, et tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, 'et peccatis mortalibus praeservemur, dedit. Hoc symbolum unitatis, pignus futurae nostrae gloriae, et perpetuae felicitatis esse voluit. Trid. Sagit. 13. c. 2. de Euchar. Denique cum Deus sit omnipotens, plus dare non potuit; cum sit sapientissimus, plus dare nescivit; cum sit ditissimus, plus dare non habuit. S. Aut). Tract. 84. in Joan. Se ipsum enim nobis donavit, quo nihil pretiosius habet. Quomodo non etiam secum omnia nobis donabit? Horn. 8. v. 32. (Juapropter Parochos , et parochiarum Administratores rogamus, obsecramus, et strictissime obligamus, ut summa industria, et flagranti studio divinissimi hujus sacramenti dignitatem, et excellentiam, admirandosque effectus populo sibi commisso quam saepissime ob oculos statuant, atque ad ejus cultum, et adorationem, dignamque, et frequentem sumtionem excitent. Edoceant primum: ,in hoc sacramento substantiam panis, et vini per Sacerdotis consecrationem in substantiam corporis, et sanguinis Christi converti, atque sub speciebus panis, et vini verum Christum cum corpore, et anima, ac divinitate contineri. Trid, Sess. 13. c. 3. et 4. de Euchar. Sess, 22. c. 2. de Missae sacrif. Dein ex Christi effato, Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, Joan. 6. v. 64. adesse praeceptum divinum, quo adulti, non vero infantes, ad sumendum corpus, et sanguinem Domini obligantur. Hoc praeceptum obligare, dum quis ad sufficientem rationis usum pervenit, et in articulo mortis, ac saepius per vitam. Idcirco ad illud implendum Ecclesiam statuisse: ut omnis utriusque sexus fidelis ad annos discretionis perveniens semel per annum proprio Sacerdoti confiteatur, ac ad minus in pascha, seu tempore paschali Eucharistiam reverenter suscipiat, c. 12. de Poenit. et remission. Denique circa sumtionem hujus sacramenti Christum Dominum instituisse, ut Sacerdotes celebrantes ad complendam sacrificii integritatem sub utra que specie panis, et vini illud sumant; circa laicos vero, et Sacerdotes non celebrantes Ecclesiae liberum reliquisse, num sub una, vel duplici specie illud participent: Ecclesiam ex