Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

49 potestate divinitus sibi tradita justis de causis ordinasse, ut laici> atque: j etiam Sacerdotes non conficientes sub panis tantummodo specie communicent: cum sub qualibet specie totus, et integer Chri­stus contineatur; consequenter sub specie solum panis non tantum corpus, sed etiam sanguis Christi sumatur, ac propterea, quod fru­ctum attinet, nulla gratia ad salutem necessaria defraudentur, qui unam solum speciem accipiunt. Trid. Sess. 21. c. 2. et 3. el can. 1. 2. et 3. de Cornmun. Quapropter hortentur suos fideles, ut non solum tempore paschali, verum etiam aliis anni temporibus, ac inprimis festis Nativitatis, et Epiphaniae Domini, Pentecostes, Corporis Christi, aliisque B. V. Mariae, et s. Patronorum suorum festivitatibus, quibus praecipue indulgentias consequi poterunt, ad s. communionem accedere studeant; paschalem autem communionem, quantum valuerint, in ecclesia sua parochiali peragant. Quamvis enim in Hungária praecepto communionis paschalis etiam extra ec­clesiam parochialem satisfacere admittantur, Nos tamen cupimus, quantum in Nobis est, generalem Ecclesiae legem communionis paschalis in parochia sua a quolibet perficiendae in Dioecesim no­stram inducere. Sive autem in parochia sua, seu extra eam com­munionem paschalem sumserint, omnes Parochi a singulis sibi sub­jectis testimonium confessionis, et communionis paschalis quovis anno colligant, et si quos illam neglexisse deprehenderint, admo­neant, ut intra duas septimanas huic obligationi satisfaciant, et si iterum renitentes fuerint, eorum nomina ad Nos perferant, ut Nos opportunis mediis illos ad officium suum praestandum compellamus. Verum ut fideles ad mensam hanc coelestem digne, et fre­quenter accedant, Parochi eos erudiant, quidnam ante, in, et post hujus participationem ipsos agere oporteat? Nempe ante commu­nionem juxta praeceptum Apostoli 1. Cor. 11. v. 27. quisque se ipsum probet, seu examinet, num alicujus peccati mortalis conscius sit? et si se conscium agnoverit, quantumvis contritus esse vide­atur, confiteatur. Nam quicunque indigne, seu in gravi peccato constitutus, manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Do­minireus eril corporis, et sanguinis Domini. Ibid. v. 27. Imo tametsi quispiam laicorum se omnino a graviori labe immunem ju­dicaverit, eum nihilominus hortamur, ut absque praevia confessione, s. Eucharistiam non suscipiat. In ipsa communione naturale jeju­nium observet; omnem corporis, et animi compositionem, reveren­tiam, et sanctitatem prae se ferat; vivam praesentiae Christi fidem concipiat; ad spem divinorum promissorum se erigat; et ad amo­rem tanti hospitis se excitet. Hos eosdem actus post communionem repetat; pro tam immenso dono maximas, quas potest, gratias agat; atque tunc maxime, velut tempore opportunissimo, pro suis indi­gentiis divinum suum hospitem roget. Demum summos s. Eucha­

Next

/
Thumbnails
Contents