Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
36 salvos faciatis. Modo iilios, modo parentes, nunc servos, nunc dominos, nunc viros, nunc uxores, nunc senes, nunc juvenes erudiatis, et quae cuique propria sunt, paterna charitate, et sollicitudine praescribatis. Denique sermo rester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis, </uomndo oporteat vos unicuique respondere. Coloss. 4. v. 6. Atque, ut labor vester non sit inanis, sed ex illo vos praemium, auditores autem fructum reportent, vos hortamur, et monemus, ut recta, et pura intentione, non fine laudes humanas, aut quodpiam commodum temporale obtinendi, sed unice gloriam Dei, et animarum salutem procurandi, verbum divinum annuncietis. Docentibus vobis in ecclesia non clamor populorum, sed gemitus suscitentur: lacrymae auditorum laudes vestrae sint. S. Hier. Epist. ad Nepotian. Qui praedicando vanam gloriam, aut quid aliud aucupantur, praeterquam, quod coram Deo mercedem perdant, reatum culpae contrahant, animabus parum, aut nihil utilitatis adferant, justo Dei judicio etiam coram hominibus existimationem amittunt, et vani audiunt. Hinc cum alias, tum praecipue ante s. sermonem devolas, et humiles ad Deum preces fundite, ut vobis gratiam bene docendi, auditoribus autem vestris utiliter discendi largiatur. Nam neque qui plantat, esi aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. 1. Cor. 8. v. 7. Quantuincunque vos laboretis, et quamcunque studiosam industriam in persvadendis, et reducendis peccatoribus adhibeatis, vestra lingua exterius in vanum laborat, nisi sit Spiritus intus, qui moveat. Ardenter itaque, et constanter pro vestris Deum orate, et omnem fiduciam felicis operis in ejus infinita misericordia collocate. Adhibete dein industriam in sermone vestro concinnando, ut is tempori, et auditoribus aptus sit; ut non ex fabulis, aut historiis profanis, ac minus probatis, sed ex s. Scriptura, Ecclesiae Conciliis, et Patribus constet. Graviter sane errant, qui nulla, aut levi diligentia in hoc opere utuntur; qui putant, pro rusticis valere, quidquid tumultuarie declamaverint; qui primum die sabbathi ad vesperum, aut plane die dominico mane se ad praedicandum parant. Sicut enim sine arte praedicant, ita effectum artis, qui in motu consistit, non producunt; et sicut cathedram sine labore conscendunt, ita sine honore, et fructu descendunt, ab ipsis plebeis aut ignorantiae, aut negligentiae notati. Tantam incuriam cum Nos dissimulare nec velimus, nec possimus, in ejusmodi serio invigilabimus, et animadvertemus; atque ad eam inposterum praecavendam omnes vos hortamur, ut conciones vestras diligenter componere, et describere studeatis; dum enim minime existimabitis, sermones vestros scriptos ad Nos perferri jubebimus, et ipsimet eos lustrabimus, ac si socordiam detexerimus, vos inpunitos non sinemus. Equidem non