Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
37 exigimus in s. sermonibus persuasibilia humanae sapientiae verba-, 1. Cor. 2. v. 4. non luxuriantis ingenii, immaturique judicii flosculos: sed spiritum in soliditate doctrinae, et pondere verborum consistentem requirimus, qui auditorum mentes illuminet, et voluntates inflammet. Idcirco in panegyricis sermonibus sanctorum eam moderationem, prudentiam, et expressionem adhibeatis, quae sanae Ecclesiae doctrinae sit conformis, neque illis, quod soli Deo competit, attribuatis, neque per inconvenientes similitudines, aut invidiosas comparationes eorum honori quidpiam detrahatis. In laudationibus quoque funebralibus ea discretione utamini, ut omnem adulationem vitetis, ct veras duntaxat defuncti laudes ad instructionem, et aedificationem populi proferatis. In omnibus autem sermonibus vestris eas virtutes, quarum exercitium inprimis negligitur, principaliter commendetis; vitia vero publica cum periculo animarum in diversis locis horrendum in modum grassantia v. g. blasphemiam in Deum, deiparam Virginem, Angelos, et Sanctos severa censura perstringatis, et ea, quae medio Encyclicarum ddto. 25-ae Oetobr. A. 1851 Nro. 776. Vobis commissa sunt, observetis, quolibet die Domini, et festo post s. dictionem praemissis verbis „Oremus pro blasphemorum conversione“ Unum Pater, et Ave praeorando, et poenitentes modo, ut ibi exponitur, in s. tribunali tractando. Abstinete praeterea in dicendo ab omnis irae, et vindictae impetu; neminem particulariter nominetis, vel arguatis, minus Superiores seu ecclesiasticos, seu saeculares, minime vero Principes regnantes perstringatis; sed omnes in genere, non ludicre, ast graviter; non aspere, ast modeste; non iracunde, sed amanter docete, et monete. Ne vero quispiam Praedicatorum in hos, vel etiam graviores in annunciando verbo divino defectus incidat, omnibus ecclesiarum Rectoribus, tam saecularibus, quam regularibus mandamus, ut in parochiis, aut ecclesiis suis nullum alium seu ecclesiasticum, seu religiosum ad condonandum admittant, quam qui a Nobis facultatem, aut ad minus benedictionem ad hoc munus praevie obtinuerit. Insuper Parochi, et parochiarum Administratores populum vestrum diligenter moneatis: teneri unumi/uemi/ue parochiae suae interessé, ubi commode id fieri potest, ad audiendum verbum Dei. Trid. Sess. 24. c. S. Sess. 6. c. 2. de Reformatione. Demum in id maxime incumbatis, ut quod verbo praedicatis, opere compleatis, ac in omnibus vosmet ipsos bonorum exemplum praebeatis. Tit. 2. v. 7. Cum enim lux mundi sitis, et sermone, et opere lucere debetis; sed magis operando, quam loquendo proficietis; quia major est splendor operis, quam sermonis. Unde Dominus sic vult lucem vestram lucere coram hominibus, ut non audientes bonum vestrum sermonem, sed ut videntes opera vestra