Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

35 stillatorum praecipuum munus est praedicatio evangelii, prouti Vart. 1. c. 5. attigimus. Idcirco Christus Dominus opus redemtionis nostrae inchoaturus, de se ipso pronunciavit: Spiritus Domini su­per me, propter quod unxit me evange/isare pauperibus, misit me sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem, et coeds visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. Lue. 4. e. /8. 19. Idcirco illo consummato in coelum ascensurus Apostolos suos jussit in mundum universum ire, et praedicare Evangelium omni creaturae. Cui mandato fideliter obtemperantes profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem con­firmante sequentibus signis. Mare. 16. v. 15. 20. Hinc, quam­vis sacramentorum administratio sit in se sancta, utilis, imo neces­saria operatio, minorem tamen esse praedicatione verbi divini Do­ctor gentium existimavit, qui/. Cor. 1. v. 17. de se scribit: Son misit me Christus baptisare, sed eoangelisare; quasi diceret: utrumque quidem esse officium Pastorum, utrumque ad salutem ne­cessarium; sed praedicationem evangelii, velut fidei, et sacramen­torum fundamentum, principaliorem, et magis necessariam, siinulque difficiliorem, et consequenter per Patres, et Ductores exercendam esse; sacramentorum autem Baptismi, et aliorum nonnullorum ad­­ministrationem etiam Inferioribus committi posse. Ex strictissimae hujus obligationis consideratione idem Apostolus profitebatur, ne­cessitatem sibi incumbere evangelisandi, et sibi vae! esse, si non evangelisaverit. 1. Cor. 9. v. 16. Quemadmodum enim Pastores, qui ad justitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates fulgebunt: Daniel. 12 r. 3. ila qui ofticium praedi­cationis negligunt, veluti canes muti non valentes latrare, viden­tes vana dormientes, ct amantes somnia, lsai. 56. v. 10. terri­bile Dei judicium metuendum habent, qui absque dubio gregem suum de manu eorum requiret. Quare, Dilecti in Christo Fratres et Filii! quoniam vos estis Presbyteri in populo Dei, et ex ro­bis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda vestra erigite! Judith. 8. v. 21. omnes animi, corporisque vires intendite, nulli labori, ac diligentiae parcite, ut diebus saltem dominicis, et festis plebes vobis commissas pro vestra, et earum capacitate pascatis salutaribus verbis docendo ea, quae scire omnibus ne­cessarium est ad salutem, annunciandoque eis cum brevitate, et facilitate sermonis vitia, quae eas declinare, et virtutes, quas sectari oporteat-, ut poenam aeternam evadere, et coelestem glo­riam consequi valeant. Trid. Sess. 5. c. 2. de Reform Nam quia omnium communes Patres, Doctores, et Medici estis spirituales; omnium etiam curam gerere, cujusCs necessitati providere, et cum Apostolo 1. Cor. 9. v. 22. omnibus omnia fieri debetis, ut omnes

Next

/
Thumbnails
Contents