Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
12 dicandi causa dimisit, convenientibus ad eundem, et renunciantibus omnia, quae egerunt, et docuerunt, dixit: Venite seorsim in desertum locum, et requiescite pusillumMare. 6. 31. ita et Nos Vobis Venerabilibus Fratribus, et dilectis in Christo Filiis apostoliéi muneris laboribus occupatis inclamamus: recedite nonnunquam in s. solitudinem, vitam contemplativam acturi, seu S. Exercitiis vacaturi. Hoc fieri oportet ob contagiosum, quod mundus indesinenter propinat, virus, et juge periculum peccandi, quod non raro vel intra muneris pastoralis exeeutionem imminet. Sane optimi quique laici sentiunt, fatenturque: difficile esse salutem in mundo, qui dicente Christo Domino Patrem non agnovit, operari. Quod his difficile, idem viro animarum cura occupato longe difficilius est oh specialia muneris pastoralis adjuncta, et frequentes scopulos, quos ille cum seculo, jam officio ductus, jam fraternae charitatis stimulo permotus — etsi ad tempus solum — conversando offendit adeo; ut juste metuat, ne cum aliis praedicaverit, mediaque salutis distribuerit, ipse reprobus efficiatur. S. Exercitiis vacare oportet etiam fine reparandorum defectuum, quos sacerdos ferme quotidie contrahit; sollicitam etenim, et indefessam suam curam aliis impertiendo, crebro seipsum negligere cogitur; praeterea non raro evenit, ut animarum pastor viam salutis fidelibus demonstret, quin ille pro se viam Domini paret; horrendum inferni statum describat, quin ipsémét salutari timore afficiatur; de morte loquatur, quin eandem oh instans judicium pertimescat; peccatum fugiendum doceat, quin ipse illud odio prosequatur. Ita est dilectissimi! imbecillitas fragilitasque, quas in aliis observamus, propriae nostrae imbecillitatis conscientiam in nobis supprimere solet, debilitareque conceptum fide datum de turpitudine peccati; quo non difficulter accidit, ut accumuletur thesaurus irae oculis mentis obvelatis. Haec inter adjuncta confugere oportet in s. solitudinem, sive ad S. Exercitia, ubi uberrima, et eificacissima adinvenire licet remedia contra mundi virus, et media defectus praeattactos supplendi, lapsus reparandi, vulneraque per peccatum animae illata sanandi. Qui enim in hac s. solitudine cum Ezechia Rege ad Dominum clamaverit: „Recogitabo Tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.“ Isai. 38. 15. iste liberabitur, sanabitur, et ad omne bonum reparatus de morte spirituali resurget, atque gloriosum triumphum aget. Cum perditione, et curruptione peccati solitudinem ingressus, castigatus, et innocens egredietur; Seminatur in corruptione, sürget in in cor ruptione. 1 Cor 15. 42. Cum dedecore, quo operitur peccator, ingreditur, et cum decore egredietur. Seminatur in ignobilitate, sürget in gloria. Ibid. v. 43. Cum imbecillimo animo ingreditur, et divino robore plenus egredietur. Seminatur in infirmitate, sürget in virtute. Ibid. Cum mundanis, et impuris desideriis