Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

11 mine radians, edoctus, quid Deus pro illius, et fratrum sanctifi­catione agendum velit. Dicente enim S. Leone „ Ubi Deus magi­ster est, quam cito discitur, quod docetur.* Meditatio duin spiritum illuminat, simul cor ad obsequium gratiae disponit, illud passionum dominio eripit, atque contra carnis tentationes praemunit, ad Deum elevat, consolatione spirituali re­plet, atque divini amoris ignem accendii. ^Concaluit cor meum in­tra me, et in meditatione mea exardescet ignis* Ps. 38. v. 4. „Viliiméi* ait Ezechias ltex ad sacerdotes, et levitas, „vos elegit Dominus, ut stetis coram eo, ministretis illi, et cremetis ei incensum/“ hoc idem sacerdos novi foederis facit, imo Sanctum Sanctorum aeterno Patri offert; praeterea oportet eum esse me­diatorem inter Deum, et homines, seu, uti ait S. Bonaventura, „Ne­gotia eorum studeat apud Deum fideliter promovere placando, gra­tiam impetrandoHoc autem sacerdos, nisi jugi meditationis studio cum Deo uniatur, praestare nequit. Quare S. Carolus Borromaeus promovendum ad S. Ordines inter caetera examinari voluit: „Exa­minis autem omnium ea ratio instituta sit, ... si in orationis studio usuque versatus sit ? Quibus meditationibus instructus tacitus oret ? Qui orationis modus, qui illius fructus, quaere utilitates, quot, quilnisve partibus illa constet? quae regulae praeparationis ad orationem, et caetera multa ejusmodi?“ Tandem oratio mentalis quam sit utilis, imo necessaria viris Deo dicatis, cunctorum cujusvis aetatis Sanctorum, et Piorum irrefragabile exemplum demonstrat, qui ad pietatem, et sanctitatem absque assidua rerum coelestium meditatione nunquam pervenerunt. S. Thomas dicere solebat, se quidquid sciret, non tam studio pepe­­risse, quam divinitus traditum percepisse. Cunctos itaque majorem in modum hortamur, ut quotidie mane quartam ad minus horae partem piae meditationi, et vespere tan­­tumdem examini conscientiae inpendant; per diem vero itidem qua­drantem horae lectioni libri spiritualis consecrent, et frequenti mentis recollectioni, seu ad Deum elevationi se asvefaciant. Sciant certo eum, qui quotidianam meditationem, et vespertinum conscien­tiae examen diligenter peragere svevit, aut nunquam gravem cul­pam contracturum, vel si etiam per imbecillitatem humanam lapsus fuerit, cito et facile resurrecturum esse. CAPUT VI. De Sacris Exercitiis. Quemadmodum Salvator noster discipulis suis, quos potestate Spirituum immundorum pellendorum instructos binos, et binos prae­

Next

/
Thumbnails
Contents