Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 98 -itaque inprimis, ut diebus festis, et dominicis nulli labores serviles a quoquam exerceantur : nullae nun­dinae in quocunque loco habeantur; exceptis tantum carnibus, panibus, et necessariis esculentis, quorum etiam emtio, ac venditio nonnisi mane usque ad se­cundum pulsum, et quo minori poterit cum tumultu fiat. Sub divinis, autem tam matutinis, quam pome­­ridianis nullas omnino etiam esculentorum nundinas, compotationes, saltus, lusus, aut ejusmodi res, quae populum a servitiis Dei abstraherent, admittant. Quare musicas, et saltationes iis temporibus, quibus solennitates nuptiarum ab Ecclesia vetantur, juxta generalem Ecclesiae legem prorsus prohibeant, aliis autem diebus, quibus nuptiae licitae sunt, mane penitus interdicant, et a meridie nonnisi post cate­­chesim, et litanias absolutas concedant. Denique moneant, ut parochiani diebus festis, et dominicis congressus suos non celebrent, aut si celebraverint, a meridie absolutis omnibus devotionibus servent; quatenus et ipsi etiam pomeridianis divinis interessé, et suis domesticis in hoc quoque genere praelucere valeant. Die autem ultima cujusvis anni ad occasum solis in omnibus Ecclesiis Parochialibus praecedente sacro sermone solemnis servetur gratiarum actio juxta ritum in Litt. Encicl ddto. 6. Novembris 1872. nr. 1760. praescriptum pro feliciter transacto anno. CAPUT XI. De Poenitentia. Quemadmodum Baptismus nondum regeneratis, ita sacramentum Poenitentiae lapsis post Baptismum

Next

/
Thumbnails
Contents